Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

plenitudine

Deut 33:16 et de frugibus terræ, et de plenitudine ejus. Benedictio illius qui apparuit in rubo, veniat super caput Joseph, et super verticem nazaræi inter fratres suos.
Prov 19:23 Timor Domini ad vitam, et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessima.
Eccli 24:3 et in medio populi sui exaltabitur, et in plenitudine sancta admirabitur,
Eccli 24:16 Et radicavi in populo honorificato, et in parte Dei mei hæreditas illius, et in plenitudine sanctorum detentio mea.
Ezech 32:15 cum dedero terram Ægypti desolatam: deseretur autem terra a plenitudine sua, quando percussero omnes habitatores ejus: et scient quia ego Dominus.
II Mach 6:14 Non enim, sicut in aliis nationibus, Dominus patienter exspectat, ut eas cum judicii dies advenerit, in plenitudine peccatorum puniat:
Io 1:16 Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia:
II Cor 8:20 devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine, quæ ministratur a nobis.
I Thess 1:5 quia Evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum, sed et in virtute, et in Spiritu Sancto, et in plenitudine multa, sicut scitis quales fuerimus in vobis propter vos.
Heb 10:22 accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda,