Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

plebs

Ex 33:8 Cumque egrederetur Moyses ad tabernaculum, surgebat universa plebs, et stabat unusquisque in ostio papilionis sui, aspiciebantque tergum Moysi, donec ingrederetur tentorium.
II Esd 11:1 Habitaverunt autem principes populi in Jerusalem: reliqua vero plebs misit sortem, ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in Jerusalem civitate sancta, novem vero partes in civitatibus.
Ps 84:7 Deus, tu conversus vivificabis nos, et plebs tua lætabitur in te.
Prov 30:26 lepusculus, plebs invalida, qui collocat in petra cubile suum;
Lc 1:21 Et erat plebs exspectans Zachariam: et mirabantur quod tardaret ipse in templo.
Lc 18:43 Et confestim vidit, et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo.
Lc 20:6 Si autem dixerimus: Ex hominibus, plebs universa lapidabit nos: certi sunt enim Joannem prophetam esse.
Act 16:22 Et cucurrit plebs adversus eos: et magistratus, scissis tunicis eorum, jusserunt eos virgis cædi.
Rom 9:26 Et erit: in loco, ubi dictum est eis: Non plebs mea vos: ibi vocabuntur filii Dei vivi.