Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

plebis

Lev 16:24 lavabit carnem suam in loco sancto, indueturque vestibus suis. Et postquam egressus obtulerit holocaustum suum, ac plebis, rogabit tam pro se quam pro populo:
I Reg 6:19 Percussit autem de viris Bethsamitibus, eo quod vidissent arcam Domini: et percussit de populo septuaginta viros, et quinquaginta millia plebis. Luxitque populus, eo quod Dominus percussisset plebem plaga magna.
Ps 13:7 Quis dabit ex Sion salutare Israël? Cum averterit Dominus captivitatem plebis suæ, exsultabit Jacob, et lætabitur Israël.
Ps 21:7 Ego autem sum vermis, et non homo; opprobrium hominum, et abjectio plebis.
Ps 27:8 Dominus fortitudo plebis suæ, et protector salvationum christi sui est.
Ps 44:13 Et filiæ Tyri in muneribus vultum tuum deprecabuntur; omnes divites plebis.
Ps 52:7 Quis dabit ex Sion salutare Israël? Cum converterit Deus captivitatem plebis suæ, exsultabit Jacob, et lætabitur Israël.
Ps 84:3 Remisisti iniquitatem plebis tuæ, operuisti omnia peccata eorum.
Ps 106:32 Et exaltent eum in ecclesia plebis, et in cathedra seniorum laudent eum.
Prov 14:28 In multitudine populi dignitas regis, et in paucitate plebis ignominia principis.
Eccli 35:25 donec judicet judicium plebis suæ, et oblectabit justos misericordia sua.
Eccli 42:11 Super filiam luxuriosam confirma custodiam, nequando faciat te in opprobrium venire inimicis, a detractione in civitate, et objectione plebis, et confundat te in multitudine populi.
Lc 1:68 Benedictus Dominus Deus Israël, quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suæ:
Lc 2:32 lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuæ Israël.
Lc 6:17 Et descendens cum illis, stetit in loco campestri, et turba discipulorum ejus, et multitudo copiosa plebis ab omni Judæa, et Jerusalem, et maritima, et Tyri, et Sidonis,
Lc 7:1 Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intravit Capharnaum.
Lc 19:47 Et erat docens quotidie in templo. Principes autem sacerdotum, et scribæ, et princeps plebis quærebant illum perdere:
Lc 22:66 Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis, et principes sacerdotum, et scribæ, et duxerunt illum in concilium suum, dicentes: Si tu es Christus, dic nobis.
Act 12:11 Et Petrus ad se reversus, dixit: Nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum, et eripuit me de manu Herodis, et de omni exspectatione plebis Judæorum.
Act 13:17 Deus plebis Israël elegit patres nostros, et plebem exaltavit cum essent incolæ in terra Ægypti, et in brachio excelso eduxit eos ex ea,