Gen 23:13
|
Et locutus est ad Ephron circumstante plebe: Quæso ut audias me: dabo pecuniam pro agro: suscipe eam, et sic sepeliam mortuum meum in eo.
|
Ex 18:14
|
Quod cum vidisset cognatus ejus, omnia scilicet quæ agebat in populo, ait: Quid est hoc quod facis in plebe? cur solus sedes, et omnis populus præstolatur de mane usque ad vesperam?
|
Ex 18:21
|
Provide autem de omni plebe viros potentes, et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos,
|
Ex 19:11
|
Et sint parati in diem tertium: in die enim tertia descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai.
|
Ps 88:20
|
Tunc locutus es in visione sanctis tuis, et dixisti: Posui adjutorium in potente; et exaltavi electum de plebe mea.
|
Eccli 41:22
|
a principe et a judice de delicto: a synagoga et plebe de iniquitate:
|
Ier 39:10
|
Et de plebe pauperum, qui nihil penitus habebant, dimisit Nabuzardan, magister militum, in terra Juda, et dedit eis vineas et cisternas in die illa.
|
Lc 20:26
|
Et non potuerunt verbum ejus reprehendere coram plebe: et mirati in responso ejus, tacuerunt.
|
Lc 23:13
|
Pilatus autem, convocatis principibus sacerdotum, et magistratibus, et plebe,
|
Act 3:23
|
Erit autem: omnis anima, quæ non audierit prophetam illum, exterminabitur de plebe.
|
Act 5:12
|
Per manus autem Apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe. Et erant unanimiter omnes in porticu Salomonis.
|
Rom 15:10
|
Et iterum dicit: Lætamini gentes cum plebe ejus.
|