Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

plaustra

Gen 45:19 Præcipe etiam ut tollant plaustra de terra Ægypti, ad subvectionem parvulorum suorum ac conjugum: et dicito: Tollite patrem vestrum, et properate quantocius venientes.
Gen 45:21 Feceruntque filii Israël ut eis mandatum fuerat. Quibus dedit Joseph plaustra, secundum Pharaonis imperium, et cibaria in itinere.
Gen 45:27 Illi e contra referebant omnem ordinem rei. Cumque vidisset plaustra et universa quæ miserat, revixit spiritus ejus,
Num 7:3 munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bobus. Unum plaustrum obtulere duo duces, et unum bovem singuli, obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi.
Num 7:6 Itaque cum suscepisset Moyses plaustra et boves, tradidit eos Levitis.
Num 7:7 Duo plaustra et quatuor boves dedit filiis Gerson, juxta id quod habebant necessarium.
Num 7:8 Quatuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum, sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.
Num 7:9 Filiis autem Caath non dedit plaustra et boves: quia in sanctuario serviunt, et onera propriis portant humeris.