II Reg 7:10
|
Et ponam locum populo meo Israël, et plantabo eum, et habitabit sub eo, et non turbabitur amplius: nec addent filii iniquitatis ut affligant eum sicut prius,
|
Ier 24:6
|
Et ponam oculos meos super eos ad placandum, et reducam eos in terram hanc: et ædificabo eos, et non destruam: et plantabo eos, et non evellam.
|
Ier 32:41
|
Et lætabor super eis, cum bene eis fecero: et plantabo eos in terra ista in veritate, in toto corde meo et in tota anima mea.
|
Ier 42:10
|
Si quiescentes manseritis in terra hac, ædificabo vos, et non destruam: plantabo, et non evellam: jam enim placatus sum super malo quod feci vobis.
|
Ezech 17:22
|
Hæc dicit Dominus Deus: Et sumam ego de medulla cedri sublimis, et ponam: et vertice ramorum ejus tenerum distringam, et plantabo super montem excelsum et eminentem.
|
Ezech 17:23
|
In monte sublimi Israël plantabo illud, et erumpet in germen, et faciet fructum, et erit in cedrum magam: et habitabunt sub ea omnes volucres, et universum volatile sub umbra frondium ejus nidificabit:
|
Amos 9:15
|
Et plantabo eos super humum suam, et non evellam eos ultra de terra sua, quam dedi eis, dicit Dominus Deus tuus.
|