Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

placuerunt

II Reg 3:36 Omnisque populus audivit, et placuerunt eis cuncta quæ fecit rex in conspectu totius populi.
III Reg 9:12 Et egressus est Hiram de Tyro, ut videret oppida quæ dederat ei Salomon, et non placuerunt ei,
Iudith 7:10 Et placuerunt verba hæc coram Holoferne et coram satellitibus ejus, et constituit per gyrum centenarios per singulos fontes.
Iudith 8:23 Sic Isaac, sic Jacob, sic Moyses, et omnes qui placuerunt Deo, per multas tribulationes transierunt fideles.
Iudith 9:16 Non enim in multitudine est virtus tua, Domine, neque in equorum viribus voluntas tua est, nec superbi ab initio placuerunt tibi: sed humilium et mansuetorum semper tibi placuit deprecatio.
Ps 101:15 quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus, et terræ ejus miserebuntur.
Sap 9:19 Nam per sapientiam sanati sunt quicumque placuerunt tibi, Domine, a principio.
Eccli 17:29 Nec enim omnia possunt esse in hominibus, quoniam non est immortalis filius hominis, et in vanitate malitiæ placuerunt.
Ier 6:20 Ut quid mihi thus de Saba affertis, et calamum suave olentem de terra longinqua? Holocautomata vestra non sunt accepta, et victimæ vestræ non placuerunt mihi.
Heb 10:6 holocautomata pro peccato non tibi placuerunt.