Gen 24:50
|
Responderuntque Laban et Bathuel: A Domino egressus est sermo: non possumus extra placitum ejus quidquam aliud loqui tecum.
|
Deut 6:18
|
et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini, ut bene sit tibi: et ingressus possideas terram optimam, de qua juravit Dominus patribus tuis,
|
Deut 12:28
|
Observa et audi omnia quæ ego præcipio tibi, ut bene sit tibi et filiis tuis post te in sempiternum, cum feceris quod bonum est et placitum in conspectu Domini Dei tui.
|
Deut 13:18
|
quando audieris vocem Domini Dei tui custodiens omnia præcepta ejus, quæ ego præcipio tibi hodie, ut facias quod placitum est in conspectu Domini Dei tui.
|
I Reg 13:8
|
Et expectavit septem diebus juxta placitum Samuelis, et non venit Samuel in Galgala, dilapsusque est populus ab eo.
|
I Reg 20:35
|
Cumque illuxisset mane, venit Jonathas in agrum juxta placitum David, et puer parvulus cum eo,
|
II Reg 19:27
|
Insuper et accusavit me servum tuum ad te dominum meum regem: tu autem domine mi rex, sicut angelus Dei es: fac quod placitum est tibi.
|
II Reg 20:5
|
Abiit ergo Amasa, ut convocaret Judam, et moratus est extra placitum quod ei constituerat rex.
|
III Reg 14:8
|
et scidi regnum domus David, et dedi illud tibi, et non fuisti sicut servus meus David, qui custodivit mandata mea, et secutus est me in toto corde suo, faciens quod placitum esset in conspectu meo:
|
IV Reg 15:3
|
Fecitque quod erat placitum coram Domino, juxta omnia quæ fecit Amasias pater ejus.
|
IV Reg 15:34
|
Fecitque quod erat placitum coram Domino: juxta omnia quæ fecerat Ozias pater suus operatus est.
|
IV Reg 16:2
|
Viginti annorum erat Achaz cum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem: non fecit quod erat placitum in conspectu Domini Dei sui, sicut David pater ejus:
|
IV Reg 20:3
|
Obsecro, Domine: memento, quæso, quomodo ambulaverim coram te in veritate, et in corde perfecto, et quod placitum est coram te fecerim. Flevit itaque Ezechias fletu magno.
|
IV Reg 22:2
|
Fecitque quod placitum erat coram Domino, et ambulavit per omnes vias David patris sui: non declinavit ad dexteram, sive ad sinistram.
|
II Par 14:2
|
Fecit autem Asa quod bonum et placitum erat in conspectu Dei sui, et subvertit altaria peregrini cultus, et excelsa.
|
II Par 29:2
|
Fecitque quod erat placitum in conspectu Domini juxta omnia quæ fecerat David pater ejus.
|
I Esd 10:11
|
Et nunc date confessionem Domino Deo patrum vestrorum, et facite placitum ejus, et separamini a populis terræ, et ab uxoribus alienigenis.
|
Sap 9:9
|
et tecum sapientia tua, quæ novit opera tua, quæ et affuit tunc cum orbem terrarum faceres, et sciebat quid esset placitum oculis tuis, et quid directum in præceptis tuis.
|
Eccli 25:1
|
In tribus placitum est spiritui meo, quæ sunt probata coram Deo et hominibus:
|
Dan 11:16
|
Et faciet veniens super eum juxta placitum suum, et non erit qui stet contra faciem ejus: et stabit in terra inclyta, et consumetur in manu ejus.
|
Mt 11:26
|
Ita Pater: quoniam sic fuit placitum ante te.
|
Col 3:20
|
Filii, obedite parentibus per omnia: hoc enim placitum est in Domino.
|
Apoc 17:17
|
Deus enim dedit in corda eorum ut faciant quod placitum est illi: ut dent regnum suum bestiæ donec consummentur verba Dei.
|