Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

placere

Lev 10:19 Respondit Aaron: Oblata est hodie victima pro peccato, et holocaustum coram Domino: mihi autem accidit quod vides; quomodo potui comedere eam, aut placere Domino in cæremoniis mente lugubri?
Sap 14:19 Ille enim, volens placere illi qui se assumpsit, elaboravit arte sua ut similitudinem in melius figuraret.
Rom 8:8 Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt.
Rom 15:1 Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere.
II Cor 5:9 Et ideo contendimus, sive absentes, sive præsentes, placere illi.
Gal 1:10 Modo enim hominibus suadeo, an Deo? an quæro hominibus placere? si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem.
Gal 6:12 Quicumque enim volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur.
I Thess 4:1 De cetero ergo, fratres, rogamus vos et obsecramus in Domino Jesu, ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo oporteat vos ambulare, et placere Deo, sic et ambuletis ut abundetis magis.
Heb 11:6 Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit.