I Reg 14:7
|
Dixitque ei armiger suus: Fac omnia quæ placent animo tuo: perge quo cupis, et ero tecum ubicumque volueris.
|
IV Reg 10:5
|
Miserunt ergo præpositi domus, et præfecti civitatis, et majores natu, et nutritii ad Jehu, dicentes: Servi tui sumus, quæcumque jusseris faciemus, nec constituemus nobis regem: quæcumque tibi placent, fac.
|
Ps 52:6
|
Deum non invocaverunt; illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent: confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos.
|
Prov 12:22
|
Abominatio est Domino labia mendacia; qui autem fideliter agunt placent ei.
|
Eccles 9:7
|
Vade ergo, et comede in lætitia panem tuum, et bibe cum gaudio vinum tuum, quia Deo placent opera tua.
|
Eccles 12:1
|
Memento Creatoris tui in diebus juventutis tuæ, antequam veniat tempus afflictionis, et appropinquent anni de quibus dicas: Non mihi placent;
|
Sap 9:18
|
et sic correctæ sint semitæ eorum qui sunt in terris, et quæ tibi placent didicerint homines?
|
Eccli 8:20
|
Cum fatuis consilium non habeas: non enim poterunt diligere nisi quæ eis placent.
|
Eccli 41:20
|
non est enim bonum omnem reverentiam observare, et non omnia omnibus bene placent in fide.
|
Ier 9:24
|
sed in hoc glorietur, qui gloriatur, scire et nosse me, quia ego sum Dominus qui facio misericordiam, et judicium, et justitiam in terra: hæc enim placent mihi, ait Dominus.
|
Bar 4:4
|
Beati sumus, Israël, quia quæ Deo placent manifesta sunt nobis.
|
Mal 2:17
|
Laborare fecistis Dominum in sermonibus vestris, et dixistis: In quo eum fecimus laborare? In eo quod dicitis: Omnis qui facit malum bonus est in conspectu Domini, et tales ei placent: aut certe ubi est Deus judicii?
|
I Thess 2:15
|
qui et Dominum occiderunt Jesum, et prophetas, et nos persecuti sunt, et Deo non placent, et omnibus hominibus adversantur,
|