Num 23:27
|
Et ait Balac ad eum: Veni, et ducam te ad alium locum: si forte placeat Deo ut inde maledicas eis.
|
Idc 18:14
|
dixerunt quinque viri, qui prius missi fuerant ad considerandam terram Lais, ceteris fratribus suis: Nostis quod in domibus istis sit ephod, et theraphim, et sculptile, atque conflatile: videte quid vobis placeat.
|
Prov 4:14
|
Ne delecteris in semitis impiorum, nec tibi placeat malorum via.
|
Eccli 9:17
|
Non placeat tibi injuria injustorum, sciens quoniam usque ad inferos non placebit impius.
|
Eccli 29:30
|
Minimum pro magno placeat tibi, et improperium peregrinationis non audies.
|
Dan 3:40
|
Sicut in holocausto arietum, et taurorum, et sicut in millibus agnorum pinguium, sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, ut placeat tibi, quoniam non est confusio confidentibus in te.
|
Dan 4:24
|
Quam ob rem, rex, consilium meum placeat tibi, et peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum: forsitan ignoscet delictis tuis.
|
Rom 15:2
|
Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum, ad ædificationem.
|
I Cor 7:32
|
Volo autem vos sine sollicitudine esse. Qui sine uxore est, sollicitus est quæ Domini sunt, quomodo placeat Deo.
|
I Cor 7:33
|
Qui autem cum uxore est, sollicitus est quæ sunt mundi, quomodo placeat uxori, et divisus est.
|
I Cor 7:34
|
Et mulier innupta, et virgo, cogitat quæ Domini sunt, ut sit sancta corpore, et spiritu. Quæ autem nupta est, cogitat quæ sunt mundi, quomodo placeat viro.
|
II Tim 2:4
|
Nemo militans Deo implicat se negotiis sæcularibus: ut ei placeat, cui se probavit.
|
Heb 13:21
|
aptet vos in omni bono, ut faciatis ejus voluntatem: faciens in vobis quod placeat coram se per Jesum Christum: cui est gloria in sæcula sæculorum. Amen.
|