Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

piscis

Tob 6:2 Et exivit ut lavaret pedes suos, et ecce piscis immanis exivit ad devorandum eum.
Tob 6:19 Ipsa autem nocte, incenso jecore piscis, fugabitur dæmonium.
Tob 11:4 Cumque hoc placuisset ut irent, dixit Raphaël ad Tobiam: Tolle tecum ex felle piscis: erit enim necessarium. Tulit itaque Tobias ex felle illo, et abierunt.
Tob 11:8 Statimque lini super oculos ejus ex felle isto piscis, quod portas tecum: scias enim quoniam mox aperientur oculi ejus, et videbit pater tuus lumen cæli, et in aspectu tuo gaudebit.
Tob 11:13 Tunc sumens Tobias de felle piscis, linivit oculos patris sui.
Tob 12:3 Me duxit et reduxit sanum, pecuniam a Gabelo ipse recepit, uxorem ipse me habere fecit, et dæmonium ab ea ipse compescuit: gaudium parentibus ejus fecit, meipsum a devoratione piscis eripuit, te quoque videre fecit lumen cæli, et bonis omnibus per eum repleti sumus. Quid illi ad hæc poterimus dignum dare?
Ion 2:1 Et præparavit Dominus piscem grandem ut deglutiret Jonam: et erat Jonas in ventre piscis tribus diebus et tribus noctibus.
Ion 2:2 Et oravit Jonas ad Dominum Deum suum de ventre piscis,
Lc 24:42 At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis.