Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

piscatores

Isa 19:8 Et mœrebunt piscatores, et lugebunt omnes mittentes in flumen hamum; et expandentes rete super faciem aquarum emarcescent.
Ier 16:16 Ecce ego mittam piscatores multos, dicit Dominus, et piscabuntur eos: et post hæc mittam eis multos venatores, et venabuntur eos de omni monte, et de omni colle, et de cavernis petrarum.
Ezech 47:10 Et stabunt super illas piscatores, ab Engaddi usque ad Engallim siccatio sagenarum erit: plurimæ species erunt piscium ejus, sicut pisces maris magni, multitudinis nimiæ.
Mt 4:18 Ambulans autem Jesus juxta mare Galilææ, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus, mittentes rete in mare (erant enim piscatores),
Mt 4:19 et ait illis: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.
Mc 1:16 Et præteriens secus mare Galilææ, vidit Simonem, et Andream fratrem ejus, mittentes retia in mare (erant enim piscatores),
Mc 1:17 et dixit eis Jesus: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.
Lc 5:2 Et vidit duas naves stantes secus stagnum: piscatores autem descenderant, et lavabant retia.