II Reg 17:29
|
et mel, et butyrum, oves, et pingues vitulos; dederuntque David, et populo qui cum eo erat, ad vescendum: suspicati enim sunt populum fame et siti fatigari in deserto.
|
III Reg 4:23
|
decem boves pingues, et viginti boves pascuales, et centum arietes, excepta venatione cervorum, caprearum, atque bubalorum, et avium altilium.
|
Tob 8:22
|
Duas quoque pingues vaccas, et quatuor arietes occidi fecit, et parari epulas omnibus vicinis suis, cunctisque amicis.
|
Ps 21:13
|
Circumdederunt me vituli multi; tauri pingues obsederunt me.
|
Ps 21:30
|
Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terræ; in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram.
|
Ps 77:31
|
et ira Dei ascendit super eos; et occidit pingues eorum, et electos Israël impedivit.
|
Amos 4:1
|
Audite verbum hoc, vaccæ pingues, quæ estis in monte Samariæ, quæ calumniam facitis egenis et confringitis pauperes; quæ dicitis dominis vestris: Afferte, et bibemus.
|