Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

piger

Prov 6:6 Vade ad formicam, o piger, et considera vias ejus, et disce sapientiam.
Prov 6:9 Usquequo, piger, dormies? quando consurges e somno tuo?
Prov 10:26 Sicut acetum dentibus, et fumus oculis, sic piger his qui miserunt eum.
Prov 13:4 Vult et non vult piger; anima autem operantium impinguabitur.
Prov 19:24 Abscondit piger manum suam sub ascella, nec ad os suum applicat eam.
Prov 20:4 Propter frigus piger arare noluit; mendicabit ergo æstate, et non dabitur illi.
Prov 21:5 Cogitationes robusti semper in abundantia, omnis autem piger semper in egestate est.
Prov 22:13 Dicit piger: Leo et foris, in medio platearum occidendus sum.
Prov 26:13 Dicit piger: Leo est in via, et leæna in itineribus.
Prov 26:14 Sicut ostium vertitur in cardine suo, ita piger in lectulo suo.
Prov 26:15 Abscondit piger manum sub ascela sua, et laborat si ad os suum eam converterit.
Prov 26:16 Sapientior sibi piger videtur septem viris loquentibus sententias.
Eccli 22:1 In lapide luteo lapidatus est piger: et omnes loquentur super aspernationem illius.
Eccli 22:2 De stercore boum lapidatus est piger: et omnis qui tetigerit eum excutiet manus.
Mt 25:26 Respondens autem dominus ejus, dixit ei: Serve male, et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi: