Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

pietatem

Esth 16:10 Et ut manifestius quod dicimus, intelligatis, Aman filius Amadathi, et animo et gente Macedo, alienusque a Persarum sanguine, et pietatem nostram sua crudelitate commaculans, peregrinus a nobis susceptus est:
Eccli 49:4 Et gubernavit ad Dominum cor ipsius, et in diebus peccatorum corroboravit pietatem.
II Mach 3:1 Igitur cum sancta civitas habitaretur in omni pace, leges etiam adhuc optime custodirentur, propter Oniæ pontificis pietatem, et animos odio habentes mala,
I Tim 2:10 sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona.
I Tim 4:7 Ineptas autem, et aniles fabulas devita: exerce autem teipsum ad pietatem.
I Tim 6:3 Si quis aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi, et ei, quæ secundum pietatem est, doctrinæ:
I Tim 6:5 conflictationes hominum mente corruptorum, et qui veritate privati sunt, existimantium quæstum esse pietatem.
I Tim 6:11 Tu autem, o homo Dei, hæc fuge: sectare vero justitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem.
Tit 1:1 Paulus servus Dei, Apostolus autem Jesu Christi secundum fidem electorum Dei, et agnitionem veritatis, quæ secundum pietatem est
II Petr 1:3 Quomodo omnia nobis divinæ virtutis suæ, quæ ad vitam et pietatem donata sunt, per cognitionem ejus, qui vocavit nos propria gloria, et virtute,
II Petr 1:6 in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia autem pietatem,