Mt 12:38
|
Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisæis, dicentes: Magister, volumus a te signum videre.
|
Mt 22:41
|
Congregatis autem pharisæis, interrogavit eos Jesus,
|
Mc 12:13
|
Et mittunt ad eum quosdam ex pharisæis, et herodianis, ut eum caperent in verbo.
|
Lc 7:36
|
Rogabat autem illum quidam de pharisæis ut manducaret cum illo. Et ingressus domum pharisæi discubuit.
|
Lc 11:42
|
Sed væ vobis, pharisæis, quia decimatis mentham, et rutam, et omne olus, et præteritis judicium et caritatem Dei: hæc autem oportuit facere, et illa non omittere.
|
Lc 11:43
|
Væ vobis, pharisæis, quia diligitis primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro.
|
Lc 17:20
|
Interrogatus autem a pharisæis: Quando venit regnum Dei? respondens eis, dixit: Non venit regnum Dei cum observatione:
|
Io 1:24
|
Et qui missi fuerant, erant ex pharisæis.
|
Io 3:1
|
Erat autem homo ex pharisæis, Nicodemus nomine, princeps Judæorum.
|
Io 7:48
|
numquid ex principibus aliquis credidit in eum, aut ex pharisæis?
|
Io 9:16
|
Dicebant ergo ex pharisæis quidam: Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Alii autem dicebant: Quomodo potest homo peccator hæc signa facere? Et schisma erat inter eos.
|
Io 9:40
|
Et audierunt quidam ex pharisæis qui cum ipso erant, et dixerunt ei: Numquid et nos cæci sumus?
|
Io 18:3
|
Judas ergo cum accepisset cohortem, et a pontificibus et pharisæis ministros, venit illuc cum laternis, et facibus, et armis.
|