Mt 7:29
|
Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut scribæ eorum, et pharisæi.
|
Mt 9:11
|
Et videntes pharisæi, dicebant discipulis ejus: Quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester?
|
Mt 9:14
|
Tunc accesserunt ad eum discipuli Joannis, dicentes: Quare nos, et pharisæi, jejunamus frequenter: discipuli autem tui non jejunant?
|
Mt 12:14
|
Exeuntes autem pharisæi, consilium faciebant adversus eum, quomodo perderent eum.
|
Mt 15:1
|
Tunc accesserunt ad eum ab Jerosolymis scribæ et pharisæi, dicentes:
|
Mt 15:12
|
Tunc accedentes discipuli ejus, dixerunt ei: Scis quia pharisæi audito verbo hoc, scandalizati sunt?
|
Mt 16:1
|
Et accesserunt ad eum pharisæi et sadducæi tentantes: et rogaverunt eum ut signum de cælo ostenderet eis.
|
Mt 19:3
|
Et accesserunt ad eum pharisæi tentantes eum, et dicentes: Si licet homini dimittere uxorem suam, quacumque ex causa?
|
Mt 21:45
|
Et cum audissent principes sacerdotum et pharisæi parabolas ejus, cognoverunt quod de ipsis diceret.
|
Mt 22:15
|
Tunc abeuntes pharisæi, consilium inierunt ut caperent eum in sermone.
|
Mt 23:2
|
dicens: Super cathedram Moysi sederunt scribæ et pharisæi.
|
Mt 23:13
|
Væ autem vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia clauditis regnum cælorum ante homines! vos enim non intratis, nec introëuntes sinitis intrare.
|
Mt 23:14
|
Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia comeditis domos viduarum, orationes longas orantes! propter hoc amplius accipietis judicium.
|
Mt 23:15
|
Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia circuitis mare, et aridam, ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennæ duplo quam vos.
|
Mt 23:23
|
Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis quæ graviora sunt legis, judicium, et misericordiam, et fidem! hæc oportuit facere, et illa non omittere.
|
Mt 23:25
|
Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia mundatis quod deforis est calicis et paropsidis; intus autem pleni estis rapina et immunditia!
|
Mt 23:27
|
Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia similes estis sepulchris dealbatis, quæ a foris parent hominibus speciosa, intus vero pleni sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia!
|
Mt 23:29
|
Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui ædificatis sepulchra prophetarum, et ornatis monumenta justorum,
|
Mt 27:62
|
Altera autem die, quæ est post Parasceven, convenerunt principes sacerdotum et pharisæi ad Pilatum,
|
Mc 2:16
|
Et scribæ et pharisæi videntes quia manducaret cum publicanis et peccatoribus, dicebant discipulis ejus: Quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit Magister vester?
|
Mc 2:18
|
Et erant discipuli Joannis et pharisæi jejunantes: et veniunt, et dicunt illi: Quare discipuli Joannis et pharisæorum jejunant, tui autem discipuli non jejunant?
|
Mc 3:6
|
Exeuntes autem pharisæi, statim cum Herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent.
|
Mc 7:1
|
Et conveniunt ad eum pharisæi, et quidam de scribis, venientes ab Jerosolymis.
|
Mc 7:5
|
et interrogabant eum pharisæi et scribæ: Quare discipuli tui non ambulant juxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem?
|
Mc 8:11
|
Et exierunt pharisæi, et cœperunt conquirere cum eo, quærentes ab illo signum de cælo, tentantes eum.
|
Mc 9:10
|
Et interrogabant eum, dicentes: Quid ergo dicunt pharisæi et scribæ, quia Eliam oportet venire primum?
|
Mc 10:2
|
Et accedentes pharisæi interrogabant eum: Si licet viro uxorem dimittere: tentantes eum.
|
Lc 5:17
|
Et factum est in una dierum, et ipse sedebat docens. Et erant pharisæi sedentes, et legis doctores, qui venerunt ex omni castello Galilææ, et Judææ, et Jerusalem: et virtus Domini erat ad sanandum eos.
|
Lc 5:21
|
Et cœperunt cogitare scribæ et pharisæi, dicentes: Quis est hic, qui loquitur blasphemias? quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus?
|
Lc 5:30
|
Et murmurabant pharisæi et scribæ eorum, dicentes ad discipulos ejus: Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis?
|
Lc 6:7
|
Observabant autem scribæ et pharisæi si in sabbato curaret, ut invenirent unde accusarent eum.
|
Lc 7:36
|
Rogabat autem illum quidam de pharisæis ut manducaret cum illo. Et ingressus domum pharisæi discubuit.
|
Lc 7:37
|
Et ecce mulier, quæ erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuisset in domo pharisæi, attulit alabastrum unguenti:
|
Lc 11:39
|
Et ait Dominus ad illum: Nunc vos pharisæi, quod deforis est calicis et catini, mundatis: quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate.
|
Lc 11:53
|
Cum autem hæc ad illos diceret, cœperunt pharisæi et legisperiti graviter insistere, et os ejus opprimere de multis,
|
Lc 15:2
|
Et murmurabant pharisæi, et scribæ, dicentes: Quia hic peccatores recipit, et manducat cum illis.
|
Lc 16:14
|
Audiebant autem omnia hæc pharisæi, qui erant avari: et deridebant illum.
|
Io 4:1
|
Ut ergo cognovit Jesus quia audierunt pharisæi quod Jesus plures discipulos facit, et baptizat, quam Joannes
|
Io 7:32
|
Audierunt pharisæi turbam murmurantem de illo hæc: et miserunt principes et pharisæi ministros ut apprehenderent eum.
|
Io 7:32
|
Audierunt pharisæi turbam murmurantem de illo hæc: et miserunt principes et pharisæi ministros ut apprehenderent eum.
|
Io 7:47
|
Responderunt ergo eis pharisæi: Numquid et vos seducti estis?
|
Io 8:3
|
Adducunt autem scribæ et pharisæi mulierem in adulterio deprehensam: et statuerunt eam in medio,
|
Io 8:13
|
Dixerunt ergo ei pharisæi: Tu de teipso testimonium perhibes; testimonium tuum non est verum.
|
Io 9:15
|
Iterum ergo interrogabant eum pharisæi quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: Lutum mihi posuit super oculos, et lavi, et video.
|
Io 11:47
|
Collegerunt ergo pontifices et pharisæi concilium, et dicebant: Quid faciamus, quia hic homo multa signa facit?
|
Io 11:57
|
Dederant autem pontifices et pharisæi mandatum ut si quis cognoverit ubi sit, indicet, ut apprehendant eum.
|
Act 23:8
|
Sadducæi enim dicunt, non esse resurrectionem, neque angelum, neque spiritum: pharisæi autem utraque confitentur.
|