I Reg 13:6
|
Quod cum vidissent viri Israël se in arcto positos (afflictus enim erat populus), absconderunt se in speluncis, et in abditis, in petris quoque, et in antris, et in cisternis.
|
Iob 28:10
|
In petris rivos excidit, et omne pretiosum vidit oculus ejus.
|
Iob 39:1
|
Numquid nosti tempus partus ibicum in petris? vel parturientes cervas observasti?
|
Iob 39:28
|
In petris manet, et in præruptis silicibus commoratur atque inaccessis rupibus.
|
Ier 51:25
|
Ecce ego ad te, mons pestifer, ait Dominus, qui corrumpis universam terram: et extendam manum meam super te, et evolvam te de petris, et dabo te in montem combustionis:
|
Amos 6:13
|
Numquid currere queunt in petris equi, aut arari potest in bubalis? quoniam convertistis in amaritudinem judicium, et fructum justitiæ in absinthium.
|
Apoc 6:15
|
et reges terræ, et principes, et tribuni, et divites, et fortes, et omnis servus, et liber absconderunt se in speluncis, et in petris montium:
|
Apoc 6:16
|
et dicunt montibus, et petris: Cadite super nos, et abscondite nos a facie sedentis super thronum, et ab ira Agni:
|