Ex 33:22
|
Cumque transibit gloria mea, ponam te in foramine petræ, et protegam dextera mea, donec transeam:
|
Idc 6:26
|
et ædificabis ibi altare Domino Deo tuo in summitate petræ hujus, super quam ante sacrificium posuisti: tollesque taurum secundum, et offeres holocaustum super struem lignorum, quæ de nemore succideris.
|
Idc 15:8
|
Percussitque eos ingenti plaga, ita ut stupentes suram femori imponerent. Et descendens habitavit in spelunca petræ Etam.
|
I Reg 14:4
|
Erant autem inter ascensus, per quos nitebatur Jonathas transire ad stationem Philisthinorum, eminentes petræ ex utraque parte, et quasi in modum dentium scopuli hinc et inde prærupti, nomen uni Boses, et nomen alteri Sene:
|
II Par 25:12
|
et alia decem millia virorum ceperunt filii Juda, et adduxerunt ad præruptum cujusdam petræ, præcipitaveruntque eos de summo in præceps, qui universi crepuerunt.
|
Iudith 16:18
|
Montes a fundamentis movebuntur cum aquis: petræ, sicut cera, liquescent ante faciem tuam.
|
Ps 140:6
|
Absorpti sunt juncti petræ judices eorum; audient verba mea, quoniam potuerunt.
|
Cant 2:14
|
columba mea, in foraminibus petræ, in caverna maceriæ, ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis, et facies tua decora.
|
Eccli 40:15
|
Nepotes impiorum non multiplicabunt ramos: et radices immundæ super cacumen petræ sonant.
|
Isa 32:2
|
Et erit vir sicut qui absconditur a vento, et celat se a tempestate; sicut rivi aquarum in siti, et umbra petræ prominentis in terra deserta.
|
Isa 42:11
|
Sublevetur desertum et civitates ejus. In domibus habitabit Cedar: laudate, habitatores petræ, de vertice montium clamabunt.
|
Ier 13:4
|
Tolle lumbare quod possedisti, quod est circa lumbos tuos: et surgens vade ad Euphraten, et absconde ibi illud in foramine petræ.
|
Ier 49:16
|
Arrogantia tua decepit te, et superbia cordis tui, qui habitas in cavernis petræ, et apprehendere niteris altitudinem collis: cum exaltaveris quasi aquila nidum tuum, inde detraham te, dicit Dominus.
|
Nah 1:6
|
Ante faciem indignationis ejus quis stabit? et quis resistet in ira furoris ejus? Indignatio ejus effusa est ut ignis, et petræ dissolutæ sunt ab eo.
|
Mt 27:51
|
Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum: et terra mota est, et petræ scissæ sunt,
|