Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

pes

Gen 8:9 Quæ cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam: aquæ enim erant super universam terram: extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam.
Deut 8:4 Vestimentum tuum, quo operiebaris, nequaquam vetustate defecit, et pes tuus non est subtritus, en quadragesimus annus est:
Deut 11:24 Omnis locus, quem calcaverit pes vester, vester erit. A deserto, et a Libano, a flumine magno Euphrate usque ad mare occidentale erunt termini vestri.
Deut 32:35 Mea est ultio, et ego retribuam in tempore, ut labatur pes eorum: juxta est dies perditionis, et adesse festinant tempora.
Ios 14:9 Juravitque Moyses in die illo, dicens: Terra, quam calcavit pes tuus, erit possessio tua, et filiorum tuorum in æternum: quia secutus es Dominum Deum meum.
I Reg 23:22 Abite ergo, oro, et diligentius præparate, et curiosius agite, et considerate locum ubi sit pes ejus, vel quis viderit eum ibi: recogitat enim de me, quod callide insidier ei.
Iob 23:11 Vestigia ejus secutus est pes meus: viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea.
Iob 28:4 Dividit torrens a populo peregrinante, eos quos oblitus est pes egentis hominis, et invios.
Iob 29:15 Oculus fui cæco, et pes claudo.
Iob 31:5 Si ambulavi in vanitate, et festinavit in dolo pes meus,
Iob 39:15 Obliviscitur quod pes conculcet ea, aut bestia agri conterat.
Ps 9:16 Exultabo in salutari tuo. Infixæ sunt gentes in interitu quem fecerunt; in laqueo isto quem absconderunt comprehensus est pes eorum.
Ps 35:12 Non veniat mihi pes superbiæ, et manus peccatoris non moveat me.
Ps 67:24 ut intingatur pes tuus in sanguine, lingua canum tuorum ex inimicis, ab ipso.
Ps 93:18 Si dicebam: Motus est pes meus, misericordia tua, Domine, adjuvabat me.
Prov 3:23 Tunc ambulabis fiducialiter in via tua, et pes tuus non impinget.
Prov 25:19 Dens putridus, et pes lassus, qui sperat super infideli in die angustiæ,
Eccli 6:36 Et si videris sensatum, evigila ad eum, et gradus ostiorum illius exterat pes tuus.
Eccli 51:20 Lætatum est cor meum in ea: ambulavit pes meus iter rectum: a juventute mea investigabam eam.
Isa 26:6 Conculcabit eam pes, pedes pauperis, gressus egenorum.
Ezech 29:11 Non pertransibit eam pes hominis, neque pes jumenti gradietur in ea, et non habitabitur quadraginta annis.
Ezech 29:11 Non pertransibit eam pes hominis, neque pes jumenti gradietur in ea, et non habitabitur quadraginta annis.
Ezech 32:13 Et perdam omnia jumenta ejus, quæ erant super aquas plurimas: et non conturbabit eas pes hominis ultra, neque ungula jumentorum turbabit eas.
I Mach 10:72 Interroga, et disce quis sum ego, et ceteri qui auxilio sunt mihi, qui et dicunt quia non potest stare pes vester ante faciem nostram, quia bis in fugam conversi sunt patres tui in terra sua:
Mt 18:8 Si autem manus tua, vel pes tuus scandalizat te, abscide eum, et projice abs te: bonum tibi est ad vitam ingredi debilem, vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem æternum.
Mc 9:44 Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum: bonum est tibi claudum introire in vitam æternam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis,
I Cor 12:15 Si dixerit pes: Quoniam non sum manus, non sum de corpore: num ideo non est de corpore?