Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

perversa

Num 22:32 Cui angelus: Cur, inquit, tertio verberas asinam tuam? ego veni ut adversarer tibi, quia perversa est via tua, mihique contraria:
Deut 32:5 Peccaverunt ei, et non filii ejus in sordibus: generatio prava atque perversa.
Deut 32:20 Et ait: Abscondam faciem meam ab eis, et considerabo novissima eorum: generatio enim perversa est, et infideles filii.
Prov 2:12 ut eruaris a via mala, et ab homine qui perversa loquitur;
Prov 10:32 Labia justi considerant placita, et os impiorum perversa.
Prov 23:33 Oculi tui videbunt extraneas, et cor tuum loquetur perversa.
Mt 17:16 Respondens autem Jesus, ait: O generatio incredula, et perversa, quousque ero vobiscum? usquequo patiar vos? Afferte huc illum ad me.
Lc 9:41 Respondens autem Jesus, dixit: O generatio infidelis, et perversa, usquequo ero apud vos, et patiar vos? adduc huc filium tuum.
Act 20:30 Et ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa, ut abducant discipulos post se.