Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

pervenerat

II Reg 19:11 Rex vero David misit ad Sadoc et Abiathar sacerdotes, dicens: Loquimini ad majores natu Juda, dicentes: Cur venitis novissimi ad reducendum regem in domum suam? (Sermo autem omnis Israël pervenerat ad regem in domo ejus.)
II Reg 23:19 et inter tres nobilior, eratque eorum princeps, sed usque ad tres primos non pervenerat.
II Reg 23:23 Et ipse nominatus inter tres robustos, qui erant inter triginta nobiliores: verumtamen usque ad tres non pervenerat: fecitque eum sibi David auricularium, a secreto.
I Par 11:21 et inter tres secundos inclytus, et princeps eorum: verumtamen usque ad tres primos non pervenerat.
I Par 11:25 inter triginta primus, verumtamen ad tres usque non pervenerat: posuit autem eum David ad auriculam suam.
Esth 4:3 In omnibus quoque provinciis, oppidis, ac locis, ad quæ crudele regis dogma pervenerat, planctus ingens erat apud Judæos, jejunium, ululatus, et fletus, sacco et cinere multis pro strato utentibus.