Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

pertransiit

Idc 3:26 Aod autem, dum illi turbarentur, effugit, et pertransiit locum idolorum, unde reversus fuerat. Venitque in Seirath:
Iob 30:15 Redactus sum in nihilum; abstulisti quasi ventus desiderium meum, et velut nubes pertransiit salus mea.
Ps 104:18 Humiliaverunt in compedibus pedes ejus; ferrum pertransiit animam ejus;
Prov 22:3 Callidus vidit malum, et abscondit se; innocens pertransiit, et afflictus est damno.
Osee 11:1 Sicut mane transiit, pertransiit rex Israël. Quia puer Israël, et dilexi eum; et ex Ægypto vocavi filium meum.
I Mach 1:3 et pertransiit usque ad fines terræ: et accepit spolia multitudinis gentium, et siluit terra in conspectu ejus.
II Mach 14:45 Et cum adhuc spiraret, accensus animo, surrexit, et cum sanguis ejus magno fluxu deflueret, et gravissimis vulneribus esset saucius, cursu turbam pertransiit:
Lc 10:32 Similiter et Levita, cum esset secus locum, et videret eum, pertransiit.
Act 10:38 Jesum a Nazareth: quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto, et virtute, qui pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo.
Rom 5:12 Propterea sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt.