Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

personam

Lev 19:15 Non facies quod iniquum est, nec injuste judicabis. Non consideres personam pauperis, nec honores vultum potentis. Juste judica proximo tuo.
Lev 19:32 Coram cano capite consurge, et honora personam senis: et time Dominum Deum tuum. Ego sum Dominus.
Deut 1:17 Nulla erit distantia personarum: ita parvum audietis ut magnum, nec accipietis cujusquam personam, quia Dei judicium est. Quod si difficile vobis visum aliquid fuerit, referte ad me, et ego audiam.
Deut 10:17 quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum, et Dominus dominantium, Deus magnus, et potens, et terribilis, qui personam non accipit, nec munera.
Deut 16:19 nec in alteram partem declinent. Non accipies personam, nec munera: quia munera excæcant oculos sapientum, et mutant verba justorum.
Iob 32:21 Non accipiam personam viri, et Deum homini non æquabo.
Prov 18:5 Accipere personam impii non est bonum, ut declines a veritate judicii.
Prov 19:6 Multi colunt personam potentis, et amici sunt dona tribuentis.
Prov 24:23 Hæc quoque sapientibus. Cognoscere personam in judicio non est bonum.
Sap 6:8 Non enim subtrahet personam cujusquam Deus, nec verebitur magnitudinem ejus cujusquam, quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et æqualiter cura est illi de omnibus.
Eccli 35:16 Non accipiet Dominus personam in pauperem, et deprecationem læsi exaudiet.
Eccli 42:1 Non duplices sermonem auditus de revelatione sermonis absconditi: et eris vere sine confusione, et invenies gratiam in conspectu omnium hominum. Ne pro his omnibus confundaris, et ne accipias personam ut delinquas:
Isa 42:2 Non clamabit, neque accipiet personam; nec audietur vox ejus foris.
Mt 22:16 Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo: non enim respicis personam hominum:
Lc 20:21 Et interrogaverunt eum, dicentes: Magister, scimus quia recte dicis et doces: et non accipis personam, sed viam Dei in veritate doces.
Gal 2:6 ab iis autem, qui videbantur esse aliquid (quales aliquando fuerint, nihil mea interest: Deus personam hominis non accipit): mihi enim qui videbantur esse aliquid, nihil contulerunt.