Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

persequi

Gen 35:5 Cumque profecti essent, terror Dei invasit omnes per circuitum civitates, et non sunt ausi persequi recedentes.
Deut 1:44 Itaque egressus Amorrhæus, qui habitabat in montibus, et obviam veniens, persecutus est vos, sicut solent apes persequi: et cecidit de Seir usque Horma.
Idc 8:4 Cumque venisset Gedeon ad Jordanem, transivit eum cum trecentis viris, qui secum erant: et præ lassitudine, fugientes persequi non poterant.
Idc 8:5 Dixitque ad viros Soccoth: Date, obsecro, panes populo, qui mecum est, quia valde defecerunt: ut possimus persequi Zebee et Salmana reges Madian.
I Reg 23:28 Reversus est ergo Saul desistens persequi David, et perrexit in occursum Philisthinorum: propter hoc vocaverunt locum illum, Petram dividentem.
II Reg 2:19 Persequebatur autem Asaël Abner, et non declinavit ad dextram neque ad sinistram omittens persequi Abner.
II Reg 2:26 Et exclamavit Abner ad Joab, et ait: Num usque ad internecionem tuus mucro desæviet? an ignoras quod periculosa sit desperatio? Usquequo non dicis populo ut omittat persequi fratres suos?
II Reg 13:38 Absalom autem cum fugisset, et venisset in Gessur, fuit ibi tribus annis. Cessavitque rex David persequi Absalom, eo quod consolatus esset super Amnon interitu.
I Mach 5:2 et cogitabant tollere genus Jacob, qui erant inter eos, et cœperunt occidere de populo, et persequi.