Deut 28:45
|
Et venient super te omnes maledictiones istæ, et persequentes apprehendent te, donec intereas: quia non audisti vocem Domini Dei tui, nec servasti mandata ejus et cæremonias, quas præcepit tibi.
|
Ios 8:6
|
donec persequentes ab urbe longius protrahantur: putabunt enim nos fugere sicut prius.
|
Ios 8:20
|
Viri autem civitatis, qui persequebantur Josue, respicientes et videntes fumum urbis ad cælum usque conscendere, non potuerunt ultra huc illucque diffugere: præsertim cum hi qui simulaverant fugam, et tendebant ad solitudinem, contra persequentes fortissime restitissent.
|
I Par 10:2
|
Cumque appropinquassent Philisthæi, persequentes Saul, et filios ejus, percusserunt Jonathan, et Abinadab, et Melchisua filios Saul.
|
Iudith 15:4
|
Et quoniam Assyrii non adunati, in fugam ibant præcipites: filii autem Israël uno agmine persequentes debilitabant omnes, quos invenire potuissent.
|
Ps 118:150
|
Appropinquaverunt persequentes me iniquitati, a lege autem tua longe facti sunt.
|