Sap 11:21
|
Sed et sine his uno spiritu poterant occidi, persecutionem passi ab ipsis factis suis, et dispersi per spiritum virtutis tuæ; sed omnia in mensura, et numero et pondere disposuisti;
|
Sap 16:16
|
Negantes enim te nosse impii, per fortitudinem brachii tui flagellati sunt; novis aquis, et grandinibus, et pluviis persecutionem passi, et per ignem consumpti.
|
Sap 16:18
|
Quodam enim tempore mansuetabatur ignis, ne comburerentur quæ ad impios missa erant animalia, sed ut ipsi videntes scirent quoniam Dei judicio patiuntur persecutionem.
|
Mt 5:10
|
Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam: quoniam ipsorum est regnum cælorum.
|
Act 13:50
|
Judæi autem concitaverunt mulieres religiosas, et honestas, et primos civitatis, et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnabam: et ejecerunt eos de finibus suis.
|
I Cor 4:12
|
et laboramus operantes manibus nostris: maledicimur, et benedicimus: persecutionem patimur, et sustinemus:
|
II Cor 4:9
|
persecutionem patimur, sed non derelinquimur: dejicimur, sed non perimus:
|
Gal 5:11
|
Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc prædico: quid adhuc persecutionem patior? ergo evacuatum est scandalum crucis.
|
Gal 6:12
|
Quicumque enim volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur.
|
II Tim 3:12
|
Et omnes, qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur.
|