Ex 19:9
|
ait ei Dominus: Jam nunc veniam ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te, et credat tibi in perpetuum. Nuntiavit ergo Moyses verba populi ad Dominum.
|
Ex 31:17
|
inter me et filios Israël, signumque perpetuum; sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et in septimo ab opere cessavit.
|
Lev 25:23
|
Terra quoque non vendetur in perpetuum, quia mea est, et vos advenæ et coloni mei estis:
|
Lev 25:30
|
Si non redemerit, et anni circulus fuerit evolutus, emptor possidebit eam, et posteri ejus in perpetuum, et redimi non poterit, etiam in jubilæo.
|
I Par 17:14
|
Et statuam eum in domo mea, et in regno meo usque in sempiternum: et thronus ejus erit firmissimus in perpetuum.
|
I Par 17:23
|
Nunc igitur Domine, sermo quem locutus es famulo tuo, et super domum ejus, confirmetur in perpetuum, et fac sicut locutus es.
|
I Par 17:27
|
Et cœpisti benedicere domui servi tui, ut sit semper coram te: te enim, Domine, benedicente, benedicta erit in perpetuum.
|
I Par 23:13
|
Filii Amram: Aaron, et Moyses. Separatusque est Aaron ut ministraret in Sancto sanctorum, ipse et filii ejus in sempiternum, et adoleret incensum Domino secundum ritum suum, ac benediceret nomini ejus in perpetuum.
|
II Par 6:2
|
ego autem ædificavi domum nomini ejus, ut habitaret ibi in perpetuum.
|
Iob 14:20
|
Roborasti eum paululum, ut in perpetuum transiret: immutabis faciem ejus, et emittes eum.
|
Iob 36:7
|
Non auferet a justo oculos suos, et reges in solio collocat in perpetuum, et illi eriguntur.
|
Ps 102:9
|
Non in perpetuum irascetur, neque in æternum comminabitur.
|
Prov 12:19
|
Labium veritatis firmum erit in perpetuum; qui autem testis est repentinus concinnat linguam mendacii.
|
Eccles 2:16
|
Non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum, et futura tempora oblivione cuncta pariter operient: moritur doctus similiter ut indoctus.
|
Eccles 3:14
|
Didici quod omnia opera quæ fecit Deus perseverent in perpetuum; non possumus eis quidquam addere, nec auferre, quæ fecit Deus ut timeatur.
|
Sap 3:8
|
Judicabunt nationes, et dominabuntur populis, et regnabit Dominus illorum in perpetuum.
|
Sap 4:2
|
Cum præsens est, imitantur illam, et desiderant eam cum se eduxerit; et in perpetuum coronata triumphat, incoinquinatorum certaminum præmium vincens.
|
Sap 4:19
|
Et erunt post hæc decidentes sine honore, et in contumelia inter mortuos in perpetuum; quoniam disrumpet illos inflatos sine voce, et commovebit illos a fundamentis, et usque ad supremum desolabuntur: et erunt gementes, et memoria illorum peribit.
|
Sap 5:16
|
Justi autem in perpetuum vivent, et apud Dominum est merces eorum, et cogitatio illorum apud Altissimum.
|
Sap 6:21
|
Concupiscentia itaque sapientiæ deducit ad regnum perpetuum.
|
Sap 6:22
|
Si ergo delectamini sedibus et sceptris, o reges populi, diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis:
|
Sap 12:10
|
sed partibus judicans, dabas locum pœnitentiæ, non ignorans quoniam nequam est natio eorum, et naturalis malitia ipsorum, et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum.
|
Sap 14:13
|
neque enim erant ab initio, neque erunt in perpetuum.
|
Sap 16:6
|
Sed non in perpetuum ira tua permansit, sed ad correptionem in brevi turbati sunt, signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuæ.
|
Eccli 11:35
|
Attende tibi a pestifero, fabricat enim mala, ne inducat super te subsannationem in perpetuum.
|
Eccli 15:16
|
Si volueris mandata servare, conservabunt te, et in perpetuum fidem placitam facere.
|
Isa 26:4
|
Sperastis in Domino in sæculis æternis; in Domino Deo forti in perpetuum.
|
Isa 28:28
|
Panis autem comminuetur; verum non in perpetuum triturans triturabit illum, neque vexabit eum rota plaustri, neque ungulis suis comminuet eum.
|
Isa 60:21
|
Populus autem tuus omnes justi; in perpetuum hæreditabunt terram, germen plantationis meæ, opus manus meæ ad glorificandum.
|
Isa 61:8
|
Quia ego Dominus diligens judicium, et odio habens rapinam in holocausto; et dabo opus eorum in veritate, et fœdus perpetuum feriam eis.
|
Isa 62:6
|
Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes; tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt. Qui reminiscimini Domini, ne taceatis,
|
Ier 3:5
|
numquid irasceris in perpetuum, aut perseverabis in finem? ecce locuta es, et fecisti mala, et potuisti.
|
Ier 3:12
|
Vade, et clama sermones istos contra aquilonem, et dices: Revertere, aversatrix Israël, ait Dominus, et non avertam faciem meam a vobis, quia Sanctus ego sum, dicit Dominus, et non irascar in perpetuum.
|
Ier 31:40
|
et omnem vallem cadaverum, et cineris, et universam regionem mortis usque ad torrentem Cedron, et usque ad angulum portæ equorum orientalis, Sanctum Domini: non evelletur, et non destruetur ultra in perpetuum.
|
Lam 5:20
|
Quare in perpetuum oblivisceris nostri, derelinques nos in longitudine dierum?
|
Ezech 27:36
|
Negotiatores populorum sibilaverunt super te: ad nihilum deducta es, et non eris usque in perpetuum.
|
Ezech 28:19
|
Omnes qui viderint te in gentibus, obstupescent super te: nihili factus es, et non eris in perpetuum.
|
Ezech 37:25
|
Et habitabunt super terram quam dedi servo meo Jacob, in qua habitaverunt patres vestri: et habitabunt super eam ipsi, et filii eorum, et filii filiorum eorum, usque in sempiternum: et David servus meus princeps eorum in perpetuum.
|
Ezech 37:26
|
Et percutiam illis fœdus pacis: pactum sempiternum erit eis. Et fundabo eos, et multiplicabo, et dabo sanctificationem meam in medio eorum in perpetuum.
|
Ezech 37:28
|
Et scient gentes quia ego Dominus sanctificator Israël, cum fuerit sanctificatio mea in medio eorum in perpetuum.
|
Ezech 46:14
|
Et faciet sacrificium super eo cata mane mane sextam partem ephi, et de oleo tertiam partem hin, ut misceatur similæ: sacrificium Domino legitimum, juge atque perpetuum.
|
Dan 3:34
|
Ne, quæsumus, tradas nos in perpetuum propter nomen tuum, et ne dissipes testamentum tuum:
|
Mich 2:9
|
Mulieres populi mei ejecistis de domo deliciarum suarum; a parvulis earum tulistis laudem meam in perpetuum.
|
Heb 7:3
|
sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum, neque finem vitæ habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum.
|
Heb 7:25
|
Unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum: semper vivens ad interpellandum pro nobis.
|