Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

permanere

Num 24:22 et fueris electus de stirpe Cin, quamdiu poteris permanere? Assur enim capiet te.]
Eccles 2:11 Cumque me convertissem ad universa opera quæ fecerant manus meæ, et ad labores in quibus frustra sudaveram, vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi, et nihil permanere sub sole.
Sap 11:26 Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses? aut quod a te vocatum non esset conservaretur?
Ier 32:14 Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Sume libros istos, librum emptionis hunc signatum, et librum hunc qui apertus est, et pone illos in vase fictili, ut permanere possint diebus multis:
Act 11:23 Qui cum pervenisset, et vidisset gratiam Dei, gavisus est: et hortabatur omnes in proposito cordis permanere in Domino:
Phil 1:24 permanere autem in carne, necessarium propter vos.
Heb 7:23 Et alii quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohiberentur permanere: