Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

permanebit

Gen 6:3 Dixitque Deus: Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est: eruntque dies illius centum viginti annorum.
Lev 20:14 Qui supra uxorem filiam, duxerit matrem ejus, scelus operatus est: vivus ardebit cum eis, nec permanebit tantum nefas in medio vestri.
Deut 21:23 non permanebit cadaver ejus in ligno, sed in eadem die sepelietur: quia maledictus a Deo est qui pendet in ligno: et nequaquam contaminabis terram tuam, quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem.
Iob 20:21 Non remansit de cibo ejus: et propterea nihil permanebit de bonis ejus.
Ps 71:5 Et permanebit cum sole, et ante lunam, in generatione et generationem.
Prov 12:7 Verte impios, et non erunt; domus autem justorum permanebit.
Prov 19:21 Multæ cogitationes in corde viri; voluntas autem Domini permanebit.
Eccli 4:16 Qui audit illam judicabit gentes: et qui intuetur illam permanebit confidens.
Eccli 6:8 Est enim amicus secundum tempus suum, et non permanebit in die tribulationis.
Eccli 6:10 Est autem amicus socius mensæ, et non permanebit in die necessitatis.
Eccli 6:21 Quam aspera est nimium sapientia indoctis hominibus! et non permanebit in illa excors.
Eccli 12:14 Una hora tecum permanebit: si autem declinaveris, non supportabit.
Eccli 28:26 Perseverantia illius non permanebit, sed obtinebit vias injustorum, et in flamma sua non comburet justos.
Eccli 41:15 Curam habe de bono nomine: hoc enim magis permanebit tibi quam mille thesauri pretiosi et magni.
Eccli 41:16 Bonæ vitæ numerus dierum: bonum autem nomen permanebit in ævum.
Ier 30:20 Et erunt filii ejus sicut a principio, et cœtus ejus coram me permanebit, et visitabo adversum omnes qui tribulant eum.