Eccles 7:16
|
Hæc quoque vidi in diebus vanitatis meæ: justus perit in justitia sua, et impius multo vivit tempore in malitia sua.
|
Eccli 17:26
|
Non demoreris in errore impiorum: ante mortem confitere: a mortuo, quasi nihil, perit confessio.
|
Isa 57:1
|
Justus perit, et non est qui recogitet in corde suo; et viri misericordiæ colliguntur, quia non est qui intelligat, a facie enim malitiæ collectus est justus.
|
Io 6:27
|
Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam æternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus.
|