Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

periit

Ex 9:6 Fecit ergo Dominus verbum hoc altera die: mortuaque sunt omnia animantia Ægyptiorum; de animalibus vero filiorum Israël, nihil omnino periit.
I Reg 25:15 Homines isti boni satis fuerant nobis, et non molesti: nec quidquam aliquando periit omni tempore, quo fuimus conversati cum eis in deserto:
I Reg 25:21 Et ait David: Vere frustra servavi omnia quæ hujus erant in deserto, et non periit quidquam de cunctis quæ ad eum pertinebant: et reddidit mihi malum pro bono.
Iob 4:7 Recordare, obsecro te, quis umquam innocens periit; aut quando recti deleti sunt?
Iob 4:11 Tigris periit, eo quod non haberet prædam, et catuli leonis dissipati sunt.
Ps 9:6 Increpasti gentes, et periit impius: nomen eorum delesti in æternum, et in sæculum sæculi.
Ps 118:176 Erravi sicut ovis quæ periit; quære servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus.
Ps 141:5 Considerabam ad dexteram, et videbam, et non erat qui cognosceret me: periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam.
Ier 7:28 Et dices ad eos: Hæc est gens quæ non audivit vocem Domini Dei sui, nec recepit disciplinam; periit fides, et ablata est de ore eorum.
Ezech 19:5 Quæ cum vidisset quoniam infirmata est, et periit exspectatio ejus, tulit unum de leunculis suis; leonem constituit eum.
Ezech 37:11 Et dixit ad me: Fili hominis, ossa hæc universa, domus Israël est. Ipsi dicunt: Aruerunt ossa nostra, et periit spes nostra, et abscissi sumus.
Ioël 1:5 Expergiscimini, ebrii, et flete et ululate, omnes qui bibitis vinum in dulcedine, quoniam periit ab ore vestro.
Ioël 1:11 Confusi sunt agricolæ, ululaverunt vinitores super frumento et hordeo, quia periit messis agri.
Ion 4:10 Et dixit Dominus: Tu doles super hederam in qua non laborasti, neque fecisti ut cresceret; quæ sub una nocte nata est, et sub una nocte periit:
Mich 4:9 Nunc quare mœrore contraheris? numquid rex non est tibi, aut consiliarius tuus periit, quia comprehendit te dolor sicut parturientem?
I Mach 2:63 hodie extollitur, et cras non invenietur: quia conversus est in terram suam, et cogitatio ejus periit.
I Mach 12:50 At illi cum cognovissent quia comprehensus est Jonathas, et periit, et omnes qui cum eo erant, hortati sunt semetipsos, et exierunt parati in prælium.
I Mach 13:18 Quia non misit ei argentum, et pueros, propterea periit.
I Mach 16:21 Et præcurrens quidam, nuntiavit Joanni in Gazara quia periit pater ejus et fratres ejus, et quia misit te quoque interfici.
II Mach 5:9 et qui multos de patria sua expulerat, peregre periit, Lacedæmonas profectus, quasi pro cognatione ibi refugium habiturus:
Lc 11:51 a sanguine Abel, usque ad sanguinem Zachariæ, qui periit inter altare et ædem. Ita dico vobis, requiretur ab hac generatione.
Io 17:12 Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo. Quos dedisti mihi, custodivi: et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur.
Act 5:37 Post hunc extitit Judas Galilæus in diebus professionis, et avertit populum post se, et ipse periit: et omnes quotquot consenserunt ei, dispersi sunt.
Heb 11:31 Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, excipiens exploratores cum pace.
II Petr 3:6 per quæ, ille tunc mundus aqua inundatus, periit.