Num 16:33
|
descenderuntque vivi in infernum operti humo, et perierunt de medio multitudinis.
|
II Reg 1:27
|
Quomodo ceciderunt robusti, et perierunt arma bellica?
|
Iudith 8:25
|
exterminati sunt ab exterminatore, et a serpentibus perierunt.
|
Iudith 16:14
|
Filii puellarum compunxerunt eos, et sicut pueros fugientes occiderunt eos: perierunt in prælio a facie Domini Dei mei.
|
Ps 72:19
|
Quomodo facti sunt in desolationem? subito defecerunt; perierunt propter iniquitatem suam.
|
Eccles 9:6
|
Amor quoque, et odium, et invidiæ simul perierunt; nec habent partem in hoc sæculo, et in opere quod sub sole geritur.
|
Eccli 9:9
|
Propter speciem mulieris multi perierunt: et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit.
|
Eccli 44:9
|
Et sunt quorum non est memoria: perierunt quasi qui non fuerint: et nati sunt quasi non nati, et filii ipsorum cum ipsis.
|
Ier 48:36
|
Propterea cor meum ad Moab quasi tibiæ resonabit, et cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum: quia plus fecit quam potuit, idcirco perierunt.
|
Bar 3:27
|
Non hos elegit Dominus, neque viam disciplinæ invenerunt: propterea perierunt,
|
Ioël 1:16
|
Numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt de domo Dei nostri, lætitia et exsultatio?
|
I Mach 11:18
|
Et rex Ptolemæus mortuus est in die tertia: et qui erant in munitionibus, perierunt ab his qui erant intra castra.
|
I Mach 13:4
|
horum gratia perierunt fratres mei omnes propter Israël, et relictus sum ego solus.
|
I Mach 13:49
|
Qui autem erant in arce Jerusalem, prohibebantur egredi et ingredi regionem, et emere ac vendere: et esurierunt valde, et multi ex eis fame perierunt,
|
II Mach 8:19
|
Admonuit autem eos et de auxiliis Dei, quæ facta sunt erga parentes: et quod sub Sennacherib centum octoginta quinque millia perierunt:
|
Mt 10:6
|
sed potius ite ad oves quæ perierunt domus Israël.
|
Mt 15:24
|
Ipse autem respondens ait: Non sum missus nisi ad oves, quæ perierunt domus Israël.
|
I Cor 10:9
|
Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt.
|
I Cor 10:10
|
Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore.
|
I Cor 15:18
|
Ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt.
|
Iudae 1:11
|
Væ illis, quia in via Cain abierunt, et errore Balaam mercede effusi sunt, et in contradictione Core perierunt!
|
Apoc 18:14
|
Et poma desiderii animæ tuæ discesserunt a te, et omnia pinguia et præclara perierunt a te, et amplius illa jam non invenient.
|