Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

perierat

Ezech 34:4 Quod infirmum fuit non consolidastis, et quod ægrotum non sanastis: quod confractum est non alligastis, et quod abjectum est non reduxistis, et quod perierat non quæsistis: sed cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia.
Ezech 34:16 Quod perierat requiram, et quod abjectum erat reducam, et quod confractum fuerat alligabo, et quod infirmum fuerat consolidabo, et quod pingue et forte custodiam: et pascam illas in judicio.
Mt 18:11 Venit enim Filius hominis salvare quod perierat.
Lc 15:4 Quis ex vobis homo, qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quæ perierat, donec inveniat eam?
Lc 15:6 et veniens domum convocat amicos et vicinos, dicens illis: Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quæ perierat.
Lc 15:24 quia hic filius meus mortuus erat, et revixit: perierat, et inventus est. Et cœperunt epulari.
Lc 15:32 epulari autem, et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est.
Lc 19:10 Venit enim Filius hominis quærere, et salvum facere quod perierat.