Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

perfectus

Gen 6:9 Hæ sunt generationes Noë: Noë vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis; cum Deo ambulavit.
Gen 17:1 Postquam vero nonaginta et novem annorum esse cœperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum: Ego Deus omnipotens: ambula coram me, et esto perfectus.
II Reg 22:24 Et ero perfectus cum eo: et custodiam me ab iniquitate mea.
II Reg 22:26 Cum sancto sanctus eris: et cum robusto perfectus.
I Esd 2:63 Et dixit Athersatha eis ut non comederent de Sancto sanctorum, donec surgeret sacerdos doctus atque perfectus.
Eccli 31:10 Qui probatus est in illo, et perfectus est, erit illi gloria æterna: qui potuit transgredi, et non est transgressus; facere mala, et non fecit.
Eccli 44:17 Noë inventus est perfectus, justus, et in tempore iracundiæ factus est reconciliatio.
Eccli 50:21 Et rogavit populus Dominum excelsum in prece, usque dum perfectus est honor Domini, et munus suum perfecerunt.
Ezech 28:12 et dices ei: Hæc dicit Dominus Deus: Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia, et perfectus decore:
Mt 5:48 Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester cælestis perfectus est.
Mt 19:21 Ait illi Jesus: Si vis perfectus esse, vade, vende quæ habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me.
Lc 6:40 Non est discipulus super magistrum: perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister ejus.
Phil 3:12 non quod jam acceperim, aut jam perfectus sim: sequor autem, si quomodo comprehendam in quo et comprehensus sum a Christo Jesu.
II Tim 3:17 ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.
Iac 3:2 In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir: potest etiam freno circumducere totum corpus.
I Io 4:18 Timor non est in caritate: sed perfecta caritas foras mittit timorem, quoniam timor pœnam habet: qui autem timet, non est perfectus in caritate.