III Reg 7:1
|
Domum autem suam ædificavit Salomon tredecim annis, et ad perfectum usque perduxit.
|
III Reg 8:61
|
Sit quoque cor nostrum perfectum cum Domino Deo nostro, ut ambulemus in decretis ejus, et custodiamus mandata ejus, sicut et hodie.
|
III Reg 11:4
|
Cumque jam esset senex, depravatum est cor ejus per mulieres, ut sequeretur deos alienos: nec erat cor ejus perfectum cum Domino Deo suo, sicut cor David patris ejus.
|
III Reg 15:3
|
Ambulavitque in omnibus peccatis patris sui, quæ fecerat ante eum: nec erat cor ejus perfectum cum Domino Deo suo, sicut cor David patris ejus.
|
III Reg 15:14
|
excelsa autem non abstulit. Verumtamen cor Asa perfectum erat cum Domino cunctis diebus suis:
|
I Par 29:19
|
Salomoni quoque filio meo da cor perfectum, ut custodiat mandata tua, testimonia tua, et cæremonias tuas, et faciat universa: et ædificet ædem, cujus impensas paravi.
|
II Par 15:17
|
Excelsa autem derelicta sunt in Israël: attamen cor Asa erat perfectum cunctis diebus ejus,
|
Iob 11:7
|
Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem reperies?
|
Eccli 23:29
|
Domino enim Deo antequam crearentur omnia sunt agnita: sic et post perfectum respicit omnia.
|
I Cor 13:10
|
Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est.
|
Eph 4:13
|
donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi:
|
Col 1:28
|
quem nos annuntiamus, corripientes omnem hominem, et docentes omnem hominem, in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Jesu:
|
Heb 7:19
|
nihil enim ad perfectum adduxit lex: introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum.
|
Heb 7:28
|
Lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes: sermo autem jurisjurandi, qui post legem est, Filium in æternum perfectum.
|
Heb 9:9
|
quæ parabola est temporis instantis: juxta quam munera, et hostiæ offeruntur, quæ non possunt juxta conscientiam perfectum facere servientem, solummodo in cibis, et in potibus,
|
Iac 1:4
|
Patientia autem opus perfectum habet: ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes.
|
Iac 1:17
|
Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio.
|