Deut 29:21
|
et consumat eum in perditionem ex omnibus tribubus Israël, juxta maledictiones, quæ in libro legis hujus ac fœderis continentur.
|
Iudith 8:27
|
sed reputantes peccatis nostris hæc ipsa supplicia minora esse flagella Domini, quibus quasi servi corripimur ad emendationem, et non ad perditionem nostram evenisse credamus.
|
Iudith 11:12
|
et sancta Domini Dei sui quæ præcepit Deus non contingi, in frumento, vino, et oleo, hæc cogitaverunt impendere, et volunt consumere quæ nec manibus deberent contingere: ergo quoniam hæc faciunt, certum est quod in perditionem dabuntur.
|
Iob 31:12
|
Ignis est usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans genimina.
|
Prov 29:27
|
Abominantur justi virum impium, et abominantur impii eos qui in recta sunt via. Verbum custodiens filius extra perditionem erit.
|
Sap 1:12
|
Nolite zelare mortem in errore vitæ vestræ, neque acquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum.
|
Eccli 9:13
|
et non alterceris cum illa in vino, ne forte declinet cor tuum in illam, et sanguine tuo labaris in perditionem.
|
Eccli 20:27
|
Potior fur quam assiduitas viri mendacis: perditionem autem ambo hæreditabunt.
|
Eccli 23:21
|
Duo genera abundant in peccatis, et tertium adducit iram et perditionem.
|
Eccli 29:13
|
Perde pecuniam propter fratrem et amicum tuum, et non abscondas illam sub lapide in perditionem.
|
Eccli 36:11
|
In ira flammæ devoretur qui salvatur: et qui pessimant plebem tuam inveniant perditionem.
|
Eccli 41:13
|
Omnia quæ de terra sunt in terram convertentur: sic impii a maledicto in perditionem.
|
Ier 49:8
|
Fugite et terga vertite: descendite in voraginem, habitatores Dedan: quoniam perditionem Esau adduxi super eum, tempus visitationis ejus.
|
Bar 4:6
|
venundati estis gentibus non in perditionem: sed propter quod in ira ad iracundiam provocastis Deum, traditi estis adversariis.
|
Bar 4:25
|
Filii, patienter sustinete iram quæ supervenit vobis: persecutus est enim te inimicus tuus: sed cito videbis perditionem ipsius, et super cervices ipsius ascendes.
|
Mich 1:7
|
Et omnia sculptilia ejus concidentur, et omnes mercedes ejus comburentur igne, et omnia idola ejus ponam in perditionem, quia de mercedibus meretricis congregata sunt, et usque ad mercedem meretricis revertentur.
|
Mich 6:16
|
Et custodisti præcepta Amri, et omne opus domus Achab, et ambulasti in voluntatibus eorum: ut darem te in perditionem, et habitantes in ea in sibilum, et opprobrium populi mei portabitis.
|
Mt 7:13
|
Intrate per angustam portam: quia lata porta, et spatiosa via est, quæ ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam.
|
Act 8:20
|
Pecunia tua tecum sit in perditionem: quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri.
|
I Tim 6:9
|
Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia, et nociva, quæ mergunt homines in interitum et perditionem.
|
Heb 10:39
|
Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animæ.
|
II Petr 2:1
|
Fuerunt vero et pseudoprophetæ in populo, sicut et in vobis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis: et eum qui emit eos, Dominum negant, superducentes sibi celerem perditionem.
|
II Petr 3:16
|
sicut et omnibus epistolis, loquens in eis de his in quibus sunt quædam difficilia intellectu, quæ indocti et instabiles depravant, sicut et ceteras Scripturas, ad suam ipsorum perditionem.
|