Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

perditione

Iudith 6:3 cum percusserimus eos omnes, sicut hominem unum, tunc et ipse cum illis Assyriorum gladio interibis, et omnis Israël tecum perditione disperiet:
Iudith 7:14 Et ideo non est qui adjuvet, cum prosternamur ante oculos eorum in siti, et perditione magna.
Ps 87:12 Numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione?
Prov 11:10 In bonis justorum exsultabit civitas, et in perditione impiorum erit laudatio.
Sap 1:13 Quoniam Deus mortem non fecit. Nec lætatur in perditione vivorum.
Eccli 50:4 Qui curavit gentem suam, et liberavit eam a perditione:
Eccli 51:3 et liberasti corpus meum a perditione: a laqueo linguæ iniquæ, et a labiis operantium mendacium: et in conspectu astantium factus es mihi adjutor.
Eccli 51:16 et liberasti me de perditione, et eripuisti me de tempore iniquo.
Ier 12:17 Quod si non audierint, evellam gentem illam evulsione et perditione, ait Dominus.
Lam 2:8 HETH. Cogitavit Dominus dissipare murum filiæ Sion; tetendit funiculum suum, et non avertit manum suam a perditione: luxitque antemurale, et murus pariter dissipatus est.
Mich 6:13 Et ego ergo cœpi percutere te perditione super peccatis tuis.