Eccli 8:3
|
multos enim perdidit aurum et argentum, et usque ad cor regum extendit et convertit.
|
Eccli 10:19
|
Terras gentium evertit Dominus, et perdidit eas usque ad fundamentum.
|
Eccli 10:21
|
Memoria superborum perdidit Deus, et reliquit memoriam humilium sensu.
|
Eccli 29:24
|
Repromissio nequissima multos perdidit dirigentes, et commovit illos quasi fluctus maris.
|
Eccli 46:7
|
Impetum fecit contra gentem hostilem, et in descensu perdidit contrarios:
|
Ier 51:55
|
quoniam vastavit Dominus Babylonem, et perdidit ex ea vocem magnam: et sonabunt fluctus eorum quasi aquæ multæ, dedit sonitum vox eorum,
|
Lam 2:9
|
TETH. Defixæ sunt in terra portæ ejus, perdidit et contrivit vectes ejus; regem ejus et principes ejus in gentibus: non est lex, et prophetæ ejus non invenerunt visionem a Domino.
|
I Mach 1:32
|
Et irruit super civitatem repente, et percussit eam plaga magna, et perdidit populum multum ex Israël.
|
I Mach 3:8
|
Et perambulavit civitates Juda, et perdidit impios ex eis, et avertit iram ab Israël.
|
Mt 22:7
|
Rex autem cum audisset, iratus est: et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit.
|
Lc 17:27
|
edebant et bibebant: uxores ducebant et dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noë in arcam: et venit diluvium, et perdidit omnes.
|
Lc 17:29
|
qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de cælo, et omnes perdidit:
|
Iudae 1:5
|
Commonere autem vos volo, scientes semel omnia, quoniam Jesus populum de terra Ægypti salvans, secundo eos, qui non crediderunt, perdidit:
|