Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

percuties

Deut 7:2 tradideritque eas Dominus Deus tuus tibi, percuties eas usque ad internecionem. Non inibis cum eis fœdus, nec misereberis earum,
Deut 13:15 statim percuties habitatores urbis illius in ore gladii, et delebis eam ac omnia quæ in illa sunt, usque ad pecora.
Deut 20:13 Cumque tradiderit Dominus Deus tuus illam in manu tua, percuties omne quod in ea generis masculini est, in ore gladii,
Idc 6:16 Dixitque ei Dominus: Ego ero tecum: et percuties Madian quasi unum virum.
I Reg 23:2 Consuluit ergo David Dominum, dicens: Num vadam, et percutiam Philisthæos istos? Et ait Dominus ad David: Vade, et percuties Philisthæos, et Ceilam salvabis.
IV Reg 6:22 At ille ait: Non percuties: neque enim cepisti eos gladio, et arcu tuo, ut percutias: sed pone panem et aquam coram eis, ut comedant, et bibant, et vadant ad dominum suum.
IV Reg 9:7 et percuties domum Achab domini tui, et ulciscar sanguinem servorum meorum prophetarum, et sanguinem omnium servorum Domini de manu Jezabel.
IV Reg 13:19 iratus est vir Dei contra eum, et ait: Si percussisses quinquies, aut sexies, sive septies, percussisses Syriam usque ad consumptionem: nunc autem tribus vicibus percuties eam.
Iudith 9:13 capiatur laqueo oculorum suorum in me, et percuties eum ex labiis caritatis meæ.
Prov 23:14 Tu virga percuties eum, et animam ejus de inferno liberabis.