Ps 5:2
|
Verba mea auribus percipe, Domine; intellige clamorem meum.
|
Ps 16:1
|
Oratio David. Exaudi, Domine, justitiam meam; intende deprecationem meam. Auribus percipe orationem meam, non in labiis dolosis.
|
Ps 38:13
|
Exaudi orationem meam, Domine, et deprecationem meam; auribus percipe lacrimas meas. Ne sileas, quoniam advena ego sum apud te, et peregrinus sicut omnes patres mei.
|
Ps 53:4
|
Deus, exaudi orationem meam; auribus percipe verba oris mei.
|
Ps 83:9
|
Domine Deus virtutum, exaudi orationem meam; auribus percipe, Deus Jacob.
|
Ps 85:6
|
Auribus percipe, Domine, orationem meam, et intende voci deprecationis meæ.
|
Ps 142:1
|
Psalmus David, quando persequebatur eum Absalom, filius ejus. Domine, exaudi orationem meam; auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua; exaudi me in tua justitia.
|
Isa 1:2
|
Audite, cæli, et auribus percipe, terra, quoniam Dominus locutus est. Filios enutrivi, et exaltavi; ipsi autem spreverunt me.
|
Bar 3:9
|
Audi, Israël, mandata vitæ: auribus percipe, ut scias prudentiam.
|