Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

pepercit

I Reg 15:9 Et pepercit Saul et populus Agag, et optimis gregibus ovium et armentorum, et vestibus et arietibus, et universis quæ pulchra erant, nec voluerunt disperdere ea: quidquid vero vile fuit et reprobum, hoc demoliti sunt.
I Reg 15:15 Et ait Saul: De Amalec adduxerunt ea: pepercit enim populus melioribus ovibus et armentis ut immolarentur Domino Deo tuo, reliqua vero occidimus.
I Reg 24:11 Ecce hodie viderunt oculi tui, quod tradiderit te Dominus in manu mea in spelunca: et cogitavi ut occiderem te, sed pepercit tibi oculus meus: dixi enim: Non extendam manum meam in dominum meum, quia christus Domini est.
Iob 16:14 Circumdedit me lanceis suis, convulneravit lumbos meos: non pepercit, et effudit in terra viscera mea.
Ps 77:50 viam fecit semitæ iræ suæ, non pepercit a morte animabus eorum, et jumenta eorum in morte conclusit;
Eccli 16:9 Et non pepercit peregrinationi Lot, et execratus est eos præ superbia verbi illorum.
Lam 2:2 BETH. Præcipitavit Dominus, nec pepercit omnia speciosa Jacob: destruxit in furore suo muntiones virginis Juda, et dejecit in terram; polluit regnum et principes ejus.
Lam 2:17 AIN. Fecit Dominus quæ cogitavit; complevit sermonem suum, quem præceperat a diebus antiquis: destruxit, et non pepercit, et lætificavit super te inimicum, et exaltavit cornu hostium tuorum.
Ezech 16:5 Non pepercit super te oculus, ut faceret tibi unum de his, misertus tui: sed projecta es super faciem terræ in abjectione animæ tuæ, in die qua nata es.
Ezech 20:17 Et pepercit oculus meus super eos, ut non interficerem eos: nec consumpsi eos in deserto.
Ioël 2:18 Zelatus est Dominus terram suam, et pepercit populo suo.
Rom 8:32 Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum: quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit?
Rom 11:21 Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit: ne forte nec tibi parcat.
II Petr 2:4 Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit cruciandos, in judicium reservari.
II Petr 2:5 Et originali mundo non pepercit, sed octavum Noë justitiæ præconem custodivit, diluvium mundo impiorum inducens.