Gen 41:44
|
Dixit quoque rex ad Joseph: Ego sum Pharao: absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Ægypti.
|
Ex 21:24
|
oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede,
|
Num 22:25
|
Quem videns asina, junxit se parieti, et attrivit sedentis pedem. At ille iterum verberabat eam:
|
Deut 19:21
|
Non misereberis ejus, sed animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede exiges.
|
Deut 33:24
|
Aser quoque ait: Benedictus in filiis Aser, sit placens fratribus suis, et tingat in oleo pedem suum:
|
IV Reg 21:8
|
Et ultra non faciam commoveri pedem Israël de terra, quam dedi patribus eorum: si tamen custodierint opere omnia quæ præcepi eis, et universam legem, quam mandavit eis servus meus Moyses.
|
II Par 33:8
|
Et moveri non faciam pedem Israël de terra, quam tradidi patribus eorum: ita dumtaxat si custodierint facere quæ præcepi eis, cunctamque legem, et cæremonias, atque judicia per manum Moysi.
|
Iob 13:27
|
Posuisti in nervo pedem meum, et observasti omnes semitas meas, et vestigia pedum meorum considerasti,
|
Ps 90:12
|
In manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
|
Ps 120:3
|
Non det in commotionem pedem tuum, neque dormitet qui custodit te.
|
Prov 1:15
|
fili mi, ne ambules cum eis; prohibe pedem tuum a semitis eorum:
|
Prov 3:26
|
Dominus enim erit in latere tuo, et custodiet pedem tuum, ne capiaris.
|
Prov 4:27
|
Ne declines ad dexteram neque ad sinistram; averte pedem tuum a malo: vias enim quæ a dextris sunt novit Dominus: perversæ vero sunt quæ a sinistris sunt. Ipse autem rectos faciet cursus tuos, itinera autem tua in pace producet.
|
Prov 25:17
|
Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui, nequando satiatus oderit te.
|
Eccles 4:17
|
Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei, et appropinqua ut audias. Multo enim melior est obedientia quam stultorum victimæ, qui nesciunt quid faciunt mali.
|
Eccli 6:25
|
Injice pedem tuum in compedes illius, et in torques illius collum tuum.
|
Isa 32:20
|
Beati qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bovis et asini.
|
Isa 58:13
|
Si averteris a sabbato pedem tuum, facere voluntatem tuam in die sancto meo; et vocaveris sabbatum delicatum, et sanctum Domini gloriosum, et glorificaveris eum dum non facis vias tuas, et non invenitur voluntas tua, ut loquaris sermonem:
|
Ier 2:25
|
Prohibe pedem tuum a nuditate, et guttur tuum a siti. Et dixisti: Desperavi, nequaquam faciam: adamavi quippe alienos, et post eos ambulabo.
|
Ezech 6:11
|
Hæc dicit Dominus Deus: Percute manum tuam et allide pedem tuum, et dic, Heu! ad omnes abominationes malorum domus Israël, quia gladio, fame et peste ruituri sunt.
|
Mt 4:6
|
et dixit ei: Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: Quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
|
Lc 4:11
|
et quia in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
|
Apoc 10:2
|
et habebat in manu sua libellum apertum: et posuit pedem suum dextrum super mare, sinistrum autem super terram:
|