Gen 32:31
|
Ortusque est ei statim sol, postquam transgressus est Phanuel: ipse vero claudicabat pede.
|
Ex 21:24
|
oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede,
|
Lev 21:19
|
si fracto pede, si manu,
|
Deut 19:21
|
Non misereberis ejus, sed animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede exiges.
|
Deut 25:9
|
accedet mulier ad eum coram senioribus, et tollet calceamentum de pede ejus, spuetque in faciem illius, et dicet: Sic fiet homini, qui non ædificat domum fratris sui.
|
Ruth 4:8
|
Dixit ergo propinquo suo Booz: Tolle calceamentum tuum. Quod statim solvit de pede suo.
|
II Reg 9:13
|
Porro Miphiboseth habitabat in Jerusalem: quia de mensa regis jugiter vescebatur: et erat claudus utroque pede.
|
Iudith 5:12
|
fugientibus his, Deus cæli mare aperuit, ita ut hinc inde aquæ quasi murus solidarentur, et isti pede sicco fundum maris perambulando transirent.
|
Ps 65:6
|
Qui convertit mare in aridam, in flumine pertransibunt pede; ibi lætabimur in ipso.
|
Prov 6:13
|
annuit oculis, terit pede, digito loquitur,
|
Prov 25:26
|
Fons turbatus pede et vena corrupta, justus cadens coram impio.
|
Ezech 25:6
|
Quia hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod plausisti manu et percussisti pede, et gavisa es ex toto affectu super terram Israël,
|