Ex 32:7
|
Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens: Vade, descende: peccavit populus tuus, quem eduxisti de terra Ægypti.
|
Ex 32:31
|
Reversusque ad Dominum, ait: Obsecro, peccavit populus iste peccatum maximum, feceruntque sibi deos aureos: aut dimitte eis hanc noxam,
|
Lev 6:7
|
qui rogabit pro eo coram Domino, et dimittetur illi pro singulis quæ faciendo peccavit.
|
Num 6:11
|
Facietque sacerdos unum pro peccato, et alterum in holocaustum, et deprecabitur pro eo, quia peccavit super mortuo: sanctificabitque caput ejus in die illo:
|
Deut 25:2
|
Sin autem eum, qui peccavit, dignum viderint plagis: prosternent, et coram se facient verberari. Pro mensura peccati erit et plagarum modus:
|
I Reg 19:4
|
Locutus est ergo Jonathas de David bona ad Saul patrem suum: dixitque ad eum: Ne pecces rex in servum tuum David, quia non peccavit tibi, et opera ejus bona sunt tibi valde.
|
III Reg 8:50
|
et propitiaberis populo tuo qui peccavit tibi, et omnibus iniquitatibus eorum, quibus prævaricati sunt in te: et dabis misericordiam coram eis qui eos captivos habuerint, ut misereantur eis.
|
III Reg 13:34
|
Et propter hanc causam peccavit domus Jeroboam, et eversa est, et deleta de superficie terræ.
|
III Reg 14:16
|
Et tradet Dominus Israël propter peccata Jeroboam, qui peccavit, et peccare fecit Israël.
|
IV Reg 21:17
|
Reliqua autem sermonum Manasse, ut universa quæ fecit, et peccatum ejus, quod peccavit, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda?
|
I Par 2:7
|
Filii Charmi: Achar, qui turbavit Israël, et peccavit in furto anathematis.
|
II Esd 13:26
|
Numquid non in hujuscemodi re peccavit Salomon rex Israël? et certe in gentibus multis non erat rex similis ei, et dilectus Deo suo erat, et posuit eum Deus regem super omnem Israël: et ipsum ergo duxerunt ad peccatum mulieres alienigenæ.
|
Iob 1:22
|
In omnibus his non peccavit Job labiis suis, neque stultum quid contra Deum locutus est.
|
Iob 2:10
|
Qui ait ad illam: Quasi una de stultis mulieribus locuta es; si bona suscepimus de manu Dei, mala quare non suscipiamus? In omnibus his non peccavit Job labiis suis.
|
Isa 43:27
|
Pater tuus primus peccavit, et interpretes tui prævaricati sunt in me:
|
Ier 50:14
|
Præparamini contra Babylonem per circuitum, omnes qui tenditis arcum: debellate eam, non parcatis jaculis, quia Domino peccavit.
|
Lam 1:8
|
HETH. Peccatum peccavit Jerusalem, propterea instabilis facta est; omnes qui glorificabant eam spreverunt illam, quia viderunt ignominiam ejus: ipsa autem gemens conversa est retrorsum.
|
Ezech 16:51
|
Et Samaria dimidium peccatorum tuorum non peccavit: sed vicisti eas sceleribus tuis, et justificasti sorores tuas in omnibus abominationibus tuis quas operata es.
|
Ezech 18:24
|
Si autem averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius, numquid vivet? Omnes justitiæ ejus, quas fecerat, non recordabuntur: in prævaricatione qua prævaricatus est, et in peccato quo quod peccavit, in ipsis morietur.
|
Ezech 33:16
|
Omnia peccata ejus, quæ peccavit, non imputabuntur ei: judicium et justitiam fecit: vita vivet.
|
Osee 10:9
|
Ex diebus Gabaa peccavit Israël; ibi steterunt. Non comprehendet eos in Gabaa prælium super filios iniquitatis.
|
Hab 2:10
|
Cogitasti confusionem domui tuæ; concidisti populos multos, et peccavit anima tua.
|
Io 9:2
|
et interrogaverunt eum discipuli ejus: Rabbi, quis peccavit, hic, aut parentes ejus, ut cæcus nasceretur?
|
Io 9:3
|
Respondit Jesus: Neque hic peccavit, neque parentes ejus: sed ut manifestentur opera Dei in illo.
|
I Cor 7:28
|
Si autem acceperis uxorem, non peccasti. Et si nupserit virgo, non peccavit: tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi. Ego autem vobis parco.
|