Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

peccator

Ps 9:17 Cognoscetur Dominus judicia faciens; in operibus manuum suarum comprehensus est peccator.
Ps 9:24 Quoniam laudatur peccator in desideriis animæ suæ, et iniquus benedicitur.
Ps 9:25 Exacerbavit Dominum peccator, secundum multitudinem iræ suæ, non quæret.
Ps 36:10 Et adhuc pusillum, et non erit peccator; et quæres locum ejus, et non invenies.
Ps 36:12 Observabit peccator justum, et stridebit super eum dentibus suis.
Ps 36:21 Mutuabitur peccator, et non solvet, justus autem miseretur et tribuet;
Ps 36:32 Considerat peccator justum, et quærit mortificare eum.
Ps 38:2 Dixi: Custodiam vias meas; locutus sum in lingua mea: posui ori meo custodiam cum consisteret peccator adversum me.
Prov 11:31 Si justus in terra recipit, quanto magis impius et peccator!
Eccles 7:27 et inveni amariorem morte mulierem, quæ laqueus venatorum est, et sagena cor ejus; vincula sunt manus illius. Qui placet Deo effugiet illam; qui autem peccator est capietur ab illa.
Eccles 8:12 Attamen peccator ex eo quod centies facit malum, et per patientiam sustentatur; ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum, qui verentur faciem ejus.
Eccles 9:2 Sed omnia in futurum servantur incerta, eo quod universa æque eveniant justo et impio, bono et malo, mundo et immundo, immolanti victimas et sacrificia contemnenti. Sicut bonus, sic et peccator; ut perjurus, ita et ille qui verum dejerat.
Eccli 3:29 Cor nequam gravabitur in doloribus, et peccator adjiciet ad peccandum.
Eccli 5:11 Non ventiles te in omnem ventum, et non eas in omnem viam: sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua.
Eccli 6:1 Noli fieri pro amico inimicus proximo: improperium enim et contumeliam malus hæreditabit: et omnis peccator invidus et bilinguis.
Eccli 11:34 A scintilla una augetur ignis, et ab uno doloso augetur sanguis: homo vero peccator sanguini insidiatur.
Eccli 13:21 Si communicabit lupus agno aliquando, sic peccator justo.
Eccli 16:14 Non effugiet in rapina peccator, et non retardabit sufferentia misericordiam facientis.
Eccli 23:8 In vanitate sua apprehenditur peccator: et superbus et maledicus scandalizabitur in illis.
Eccli 27:33 Ira et furor utraque execrabilia sunt, et vir peccator continens erit illorum.
Eccli 28:11 Homo enim iracundus incendit litem, et vir peccator turbabit amicos, et in medio pacem habentium immittet inimicitiam.
Eccli 29:21 Repromissorem fugit peccator et immundus.
Eccli 29:22 Bona repromissoris sibi ascribit peccator: et ingratus sensu derelinquet liberantem se.
Eccli 33:15 Contra malum bonum est, et contra mortem vita: sic et contra virum justum peccator, et sic intuere in omnia opera Altissimi, duo et duo, et unum contra unum.
Isa 65:20 Non erit ibi amplius infans dierum, et senex qui non impleat dies suos, quoniam puer centum annorum morietur, et peccator centum annorum maledictus erit.
Lc 5:8 Quod cum vidisset Simon Petrus, procidit ad genua Jesu, dicens: Exi a me, quia homo peccator sum, Domine.
Io 9:16 Dicebant ergo ex pharisæis quidam: Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Alii autem dicebant: Quomodo potest homo peccator hæc signa facere? Et schisma erat inter eos.
Io 9:24 Vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat cæcus, et dixerunt ei: Da gloriam Deo: nos scimus quia hic homo peccator est.
Io 9:25 Dixit ergo eis ille: si peccator est, nescio; unum scio, quia cæcus cum essem, modo video.
Rom 3:7 Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius: quid adhuc et ego tamquam peccator judicor?
I Petr 4:18 et si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt?