Ex 15:16
|
Irruat super eos formido et pavor, in magnitudine brachii tui: fiant immobiles quasi lapis, donec pertranseat populus tuus, Domine, donec pertranseat populus tuus iste, quem possedisti.
|
Deut 32:25
|
Foris vastabit eos gladius, et intus pavor, juvenem simul ac virginem, lactentem cum homine sene.
|
I Reg 5:12
|
Fiebat enim pavor mortis in singulis urbibus, et gravissima valde manus Dei. Viri quoque, qui mortui non fuerant, percutiebantur in secretiori parte natium: et ascendebat ululatus uniuscujusque civitatis in cælum.
|
II Par 17:10
|
Itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum, quæ erant per gyrum Juda, nec audebant bellare contra Josaphat.
|
II Par 20:29
|
Irruit autem pavor Domini super universa regna terrarum cum audissent quod pugnasset Dominus contra inimicos Israël.
|
Iob 4:14
|
pavor tenuit me, et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt;
|
Iob 9:34
|
Auferat a me virgam suam, et pavor ejus non me terreat.
|
Prov 10:15
|
Substantia divitis, urbs fortitudinis ejus; pavor pauperum egestas eorum.
|
Prov 10:29
|
Fortitudo simplicis via Domini, et pavor his qui operantur malum.
|
Prov 21:15
|
Gaudium justo est facere judicium, et pavor operantibus iniquitatem.
|
Isa 8:13
|
Dominum exercituum ipsum sanctificate; ipse pavor vester, et ipse terror vester:
|
Ier 6:25
|
Nolite exire ad agros, et in via ne ambuletis, quoniam gladius inimici, pavor in circuitu.
|
Ezech 30:4
|
Et veniet gladius in Ægyptum, et erit pavor in Æthiopia, cum ceciderint vulnerati in Ægypto, et ablata fuerit multitudo illius, et destructa fundamenta ejus.
|
Ezech 30:9
|
In die illa egredientur nuntii a facie mea in trieribus ad conterendam Æthiopiæ confidentiam: et erit pavor in eis in die Ægypti, quia absque dubio veniet.
|
Mc 16:8
|
At illæ exeuntes, fugerunt de monumento: invaserat enim eas tremor et pavor: et nemini quidquam dixerunt: timebant enim.
|
Lc 4:36
|
Et factus est pavor in omnibus, et colloquebantur ad invicem, dicentes: Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt?
|