Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

pauperis

Ex 23:6 Non declinabis in judicium pauperis.
Lev 19:15 Non facies quod iniquum est, nec injuste judicabis. Non consideres personam pauperis, nec honores vultum potentis. Juste judica proximo tuo.
Deut 24:14 Non negabis mercedem indigentis, et pauperis fratris tui, sive advenæ, qui tecum moratur in terra, et intra portas tuas est:
II Reg 12:4 Cum autem peregrinus quidam venisset ad divitem, parcens ille sumere de ovibus et de bobus suis, ut exhiberet convivium peregrino illi qui venerat ad se, tulit ovem viri pauperis, et præparavit cibos homini qui venerat ad se.
Ps 9:19 Quoniam non in finem oblivio erit pauperis; patientia pauperum non peribit in finem.
Ps 21:25 Timeat eum omne semen Israël, quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis; nec avertit faciem suam a me: et cum clamarem ad eum exaudivit me.
Ps 101:1 Oratio pauperis, cum anxius fuerit, et in conspectu Domini effuderit precem suam.
Ps 108:31 quia astitit a dextris pauperis, ut salvam faceret a persequentibus animam meam.
Prov 14:21 Qui despicit proximum suum peccat; qui autem miseretur pauperis beatus erit. Qui credit in Domino misericordiam diligit.
Prov 14:31 Qui calumniatur egentem exprobrat factori ejus, honorat autem eum qui miseretur pauperis.
Prov 15:15 Omnes dies pauperis, mali; secura mens quasi juge convivium.
Prov 19:7 Fratres hominis pauperis oderunt eum; insuper et amici procul recesserunt ab eo. Qui tantum verba sectatur nihil habebit;
Prov 19:17 Fœneratur Domino qui miseretur pauperis, et vicissitudinem suam reddet ei.
Prov 21:13 Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur.
Prov 31:5 et ne forte bibant, et obliviscantur judiciorum, et mutent causam filiorum pauperis.
Eccles 9:15 Inventusque est in ea vir pauper et sapiens, et liberavit urbem per sapientiam suam; et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis.
Eccles 9:16 Et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine. Quomodo ergo sapientia pauperis contempta est, et verba ejus non sunt audita?
Eccli 4:1 Fili, eleemosynam pauperis ne defraudes, et oculos tuos ne transvertas a paupere.
Eccli 21:6 Deprecatio pauperis ex ore usque ad aures ejus perveniet, et judicium festinato adveniet illi.
Eccli 26:4 divitis autem et pauperis cor bonum, in omni tempore vultus illorum hilaris.
Eccli 29:15 Conclude eleemosynam in corde pauperis, et hæc pro te exorabit ab omni malo.
Eccli 29:29 Melior est victus pauperis sub tegmine asserum quam epulæ splendidæ in peregre sine domicilio.
Isa 3:14 Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui, et principibus ejus; vos enim depasti estis vineam, et rapina pauperis in domo vestra.
Isa 26:6 Conculcabit eam pes, pedes pauperis, gressus egenorum.
Ier 20:13 Cantate Domino, laudate Dominum, quia liberavit animam pauperis de manu malorum.
Ier 22:16 Judicavit causam pauperis et egeni in bonum suum: numquid non ideo quia cognovit me? dicit Dominus.
Ezech 18:17 a pauperis injuria averterit manum suam, usuram et superabundantiam non acceperit, judicia mea fecerit, in præceptis meis ambulaverit: hic non morietur in iniquitate patris sui, sed vita vivet.