Lev 19:10
|
neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis: sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes. Ego Dominus Deus vester.
|
Lev 23:22
|
Postquam autem messueritis segetem terræ vestræ, nec secabitis eam usque ad solum, nec remanentes spicas colligetis: sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas. Ego sum Dominus Deus vester.
|
IV Reg 24:14
|
Et transtulit omnem Jerusalem, et universos principes, et omnes fortes exercitus, decem millia, in captivitatem: et omnem artificem et clusorem: nihilque relictum est, exceptis pauperibus populi terræ.
|
IV Reg 25:12
|
Et de pauperibus terræ reliquit vinitores et agricolas.
|
Esth 9:22
|
quia in ipsis diebus se ulti sunt Judæi de inimicis suis, et luctus atque tristitia in hilaritatem gaudiumque conversa sunt, essentque dies isti epularum atque lætitiæ, et mitterent sibi invicem ciborum partes, et pauperibus munuscula largirentur.
|
Iob 31:16
|
Si negavi quod volebant pauperibus, et oculos viduæ expectare feci:
|
Iob 36:6
|
sed non salvat impios, et judicium pauperibus tribuit.
|
Ps 111:9
|
Dispersit, dedit pauperibus; justitia ejus manet in sæculum sæculi; cornu ejus exaltabitur in gloria.
|
Prov 22:7
|
Dives pauperibus imperat, et qui accipit mutuum servus est fœnerantis.
|
Ier 40:7
|
Cumque audissent omnes principes exercitus, qui dispersi fuerant per regiones, ipsi et socii eorum, quod præfecisset rex Babylonis Godoliam filium Ahicam terræ, et quod commendasset ei viros, et mulieres, et parvulos, et de pauperibus terræ, qui non fuerant translati in Babylonem,
|
Ier 52:15
|
De pauperibus autem populi et de reliquo vulgo, quod remanserat in civitate, et de perfugis qui transfugerant ad regem Babylonis, et ceteros de multitudine transtulit Nabuzardan, princeps militiæ.
|
Ier 52:16
|
De pauperibus vero terræ reliquit Nabuzardan, princeps militiæ, vinitores et agricolas.
|
Mt 19:21
|
Ait illi Jesus: Si vis perfectus esse, vade, vende quæ habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me.
|
Mt 26:9
|
potuit enim istud venundari multo, et dari pauperibus.
|
Mc 10:21
|
Jesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei: Unum tibi deest: vade, quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me.
|
Mc 14:5
|
poterat enim unguentum istud venundari plus quam trecentis denariis, et dari pauperibus. Et fremebant in eam.
|
Lc 4:18
|
Spiritus Domini super me: propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde,
|
Lc 18:22
|
Quo audito, Jesus ait ei: Adhuc unum tibi deest: omnia quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me.
|
Lc 19:8
|
Stans autem Zachæus, dixit ad Dominum: Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus: et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum.
|
II Cor 9:9
|
sicut scriptum est: Dispersit, dedit pauperibus: justitia ejus manet in sæculum sæculi.
|